Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16 2
17 3
18 4
19 5
20 6
21 7
22 8
23 9
24 10
25 11
26 12
27 13
28 14
29 15
30 16
31 17
32 18
33 19
34 20
35 21
36 22
37 23
38 24
39 25
40 26
< >
page |< < (6) of 795 > >|
206PRÆFATIO. neque hæc viciſſitudinibus iterum erepta eſt; quippe ſimulac alia ſu-
perbiori
induta ornatu in Scenam prodit, prior proſcribitur atque ſpreta
jacet
:
Quam apprime ingenioſus Buffierius in Tract. de primis veri-
tatibus
part.
5, Hypotheſium Phyſicarum Auctores comparat cum
Romannis
, qui quidem id conantur quod veroſimile eſt, nequaquam
id
, quod veritatem comprehendit;
qui eo plus placent, quo magis aliena
ab
exſpectatione &
ratione noſtra, imo quæ nonnunquam dementiæ ſunt
propinqua
, ponunt, modo contradictionem non involvant:
ſed ecquis
ratione
præditus ejusmodi fabulas ſibi pro veritate obtrudi ſine-
ret
in hiſtoriis?
quonam igitur meliori jure in Phyſicis? idcirco ma-
gnus
Verulamius Hypotheſes Philoſophorum non niſi cerebella ho-
minum
&
potentes nugas vocavit, atque oravit & obſecravit homi-
nes
, ut animos ſubmitterent, ſcientias quærerent rejecta libidine fin-
gendi
, ipſamque potius Naturam obſervarent:
Aurea hercle monita!
eaque
ſequenda eſſe, ſi unquam aliquid certi cognoſcere in Phyſicis
conamur
, fatentur omnes penetrantioris judicii Sapientes:
Pauci ta-
men
hæc tam bene obſervarunt, quam Iſacus Newtonus &
Niewen-
tytius
.
Hi Hypotheſes, quantum potuerunt, rejecerunt: Quam pul-
cre
igitur hoſce Philoſophos aut evolverunt, aut intellexerunt illi, qui
iis
ubivis Hypotheſes adſcribunt, in quibus eorum demonſtrationes
fundatas
arbitrantur?
ſed ignoſcendum eſt aliquid iis Heroibus, qui
Matheſeos
ignari, &
ideo eam exoſi, atque ex Phyſica, veluti
Scientiam
inutilem proſcribentes, ſcripta tantæ penetrationis in arca-
na
Naturæ, ne quidem legere, multo minus intelligere potuerunt;
ut hi tamen videantur Newtoniana legiſſe, nonnullos interpretes de-
ſcribunt
, quorum verba hinc inde paulum immutando, turpes con-
tra
prima Geometriæ fundamenta immiſcent errores, quo opinantur
jactitantque
ſe clare conſcribere &
emendare, quod Geometras reddere
obſcuriſſimum
, criminantur:
Quod ſi hi in Newtonianis verſati fo-
rent
ſcriptis, cognoviſſent quid quondam Anno 1672.
Philoſophus
reſpondit
Pardieſio, qui Theoriam Lucis &
Colorum Hypotheſin vo-
caverat
, ſe id amice habere, ſiquidem ipſi nondum conſtabat, ſed alio
tamen
conſilio ſe id propoſuiſſe, cum nihil aliud continere videtur,
quam
proprietates quasdam Lucis.
confer. Philoſoph. Transact. No.
84
.
pag. 4039. qualem idcirco, hoc ictu ſapientior factus, Pardie-
ſius
palinodiam cecinerit, vide ſis in Philoſoph.
Transact. No. 85. p.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index