Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
21 7
22 8
23 9
24 10
25 11
26 12
27 13
28 14
29 15
30 16
31 17
32 18
33 19
34 20
35 21
36 22
37 23
38 24
39 25
40 26
41 27
42 28
43 29
44 30
45 31
46 32
47 33
48 34
49 35
50 36
< >
page |< < (7) of 795 > >|
Præterea hæc in lucem emiſi, quia ante paucos annos quædam Expe-
rimenta
magnetica in Epiſtola communicaveram cum Viro Experientiſſi-
mo
, Doctiſſimoque Diſaguillierio, qui ea pluris æſtimans, quam mere-
bantur
, Actis Philoſophicis inſerendas eſſe voluit;
Quum vero hæc non
eo
transmiſeram ſcopo, quia nimis rudia &
incondita erant, curamque
poſteriorem
deſiderabant, nunc ea paulo magis, pro exiguo quo
fruor
otio, elaboravi.
Non tamen hæc vendito pro novis, plura
enim
aliorum huc congeſſi, quæ tantum novo exploravi examine,
eo
duntaxat ſcopo, ut appareat, quid huc usque in Scientia
Magnetica
actum ſit, quid ulterius deſideretur;
& ut veræ ob-
ſervationes
ab erroneis, quæ frequentiſſime in hanc doctrinam
irrepſerant
, diſtinguantur:
Quoniam autem aliorum inventa meri-
tamque
gloriam mihi vindicare nolui, candide Autores memoravi,
qui
eadem experimenta primi inſtituerunt, ſeu cum eodem, ſeu cum
diverſo
ſucceſſu.
Nullos autem allegavi, niſi quos ipſe legi, quos
fateor
eſſe admodum paucos, ſed malui in lucem hæc nudo &
ſimpli-
ci
induta ornatu emittere, prout Philoſophum decere arbitror,
quam
cum magna oſtentatione eruditionis plurimos citare autores,
quos
nunquam legi, aut vidi, quod haud difficile fuiſſet, ſi tantum
modo
exſcripſiſſem Doctiſſimum Sturmium, &
Acta Eruditorum Li-
pſienſium
, aliaque Librorum extracta, atque citationes ex citationi-
bus
, tam male quam bene per fortunam intellectis, accumulaſſem,
vero artes ignavæ, quibus nonnulli utuntur, facile detectæ fu-
iſſent
ab iis, qui mediocriter in Phyſica ſe exercuerunt.
Quidnam
præſtiterim
illi cognoſcent, qui plurima optimorum Autorum,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index