Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 677 > >|
10 declinationem, aut inclinationem quodlibet horologium conſtructum eſſe videatur, & quæratio ſit cu-
iuslibet
horologij, pro cuiusuis ſtyli magnitudine, aut amplificandi, aut etiam minuendi.
Quintus do-
cet
, qua via ac ratione tabulæ quædam compenantur, quibus poſtea facili negotio horologia deſcriban-
tur
.
Sextus Ptolemæi Analemma explicat, item{q́ue} Federici Commandini de horologiorum deſcriptin-
ne
opus:
ex quo conſtat, Analemmatis vſum (ni fallor) multo latius patere, quam ſit à Ptolemæo li-
terarum
monumentis traditum.
Addo etiam faciliorem viam in declinantibus, inclinatis{q́ue} horologijs,
quam
quæ à Commandino monſtrata eſt.
Quid præterea tenendum ſit, vt ab Horizontali horologio al-
terum
in pariete, cuius tamen nota ſit declinatio, ad quamcunque ſtyli magnitudinem deſcribatur.
Septimo paucis repetuntur præcipuæ horarum deſcriptiones, de quibus ſecundo & tertio libro eſt diſpu-
tatum
;
neque tamen demonſtrationes additæ ſunt, vt qui in Geometricis demonſtrationibus non ſunt
admodum
verſati, quoduis horologium, ſine demonſtr ationum interiectione aut mora, formare non dif-
ficile
poſſint.
Octauus denique liber de vniuerſalibus quibuſdam horologijs, quę ad omnes poli altitudi-
nes
accommodantur, agit, &
de alijs etiam nonnullis, quæ circumferri poſſint, & in vna ſola poli altitu-
dine
vſum habeant, vt quæque nobis magis ex vſu eſſe videbuntur.
Atque ita, quicquid Gnomonices
eſt
proprium, id omne complecti hiſce libris octo ita digeſtis, niſime valde fallit animus, videor.
Quod
autem
pleriſque propoſitionibus ſcholia adiecta ſunt, id eo conſilio factum eſt, vt vel in illis, quæ ad pla-
nius
intelligendam propoſitionis demonſtrationem pertinent, explicarentur, vel alys vijs eadem, quæ in
propoſitionibus
demonſtrata ſunt, perueſtigarentur, vel denique noui aliquid, ab inſtituto non abhorrens,
proponeretur
.
Nam ſi omnia in propoſitiones conieciſſem, moleſtia lectorem ipſa longitudine affeciſ-
ſem
.
In demonſtrationibus ex Euclide, & in eum ſcholijs, ſecundum noſtram editionem, ex Apollonio
Pergæode
conicis elementis ſecundum editionem Federici Commandini, &
ex Theodoſio de elementis
ſphæricis
ſecundum etiam noſtram editionem, testimonia proferemus.
Afferam etiam Ioannis de Regio-
monte
libros de triangulis, aut Gebrum Hiſpalenſem Arabem de triangulis ſphæricis, aut noſtra triang@-
la
ſphærica, quæ cum Theodoſio, &
cum tractatione ac tabula de ſinubus in volumen vnum vniuerſæ
Aſtronomiæ
perneceſſarium coniecta breui prodibunt.
Itaque qui rebus hiſce non diligenter oper am
dederit
, non est cur in hac Gnomonica demonſtrationes noſtras ſe intelligere poſſe confidat:
quanquam
etiam
rerum omnium deſcriptionẽ ita doceo, vt quilibet etiam omnium demonſtrationum rudis, quid ta-
men
in agendo obſeruare debeat, per ſeſe percipere valeat.
Illud quoque lectorem admonitum velim,
omnia
horologia in hac Gnomonica efficta eſſe ad almæ Vrbis Romæ latitudinem, etſi præcepta ipſa
ſunt
cuiuis poli altitudini, aut latitudini loci communia.
In ſecundi etiam & tertij libri ſeholijs, ac to-
to
ſeptimo doceo, quo pacto ex cuiuſcunque dati ſtyli magnitudine, cuius etiam locus in horologij plano
aſſignetur
, horologia deſcribantur, quod ante me nemo vnquàm (quod ego quidem ſciam) præſtitit, cum
plerique
omnes horologia ante depingant, quàm ſtyli magnitudinem determinent.
Vnus quidem certe
Federicus
Commandinus idem facit, ſed &
Analemmatis via, neque ea ratione, quam plerique eorum,
quihorologia
deſcribunt, communiter tenent.
Neque verò illud dicere prętermittam, conatum me in-
uſitata
quoque ratione, ex noua quadam cylindri via, horas deſcribere in quocunque plano, quæipſa via
(auſim dicere) inter omnes ſola eſt, per quam horæ omnes, &
horarum partes commode pingantur, vt li-
bro
ſecundo &
tertio videbitur. Quamobrem ſi hoc in opere lumen aliquod ita nobilis, iucundæ ſcien
tiæ
ſtudioſis attulero, bonorum omnium auctori Deo acceptum referri volo.
Quod ſi magnis aliorum
ingenijs
minus cumulate ſatisfecero, quàm aut oportuiſſet, aut voluiſſem, cum ingenij mei tenuitati, tum
rei
difficultati adſcribendum duco, quippe cum in pleriſque neminem habuerim ducem, quem ſequi aliqua
ratione
poſſem, &
demonſtr ationes ferè omnes nuper à me excogitatę fuerint, vt facile exiſtimabit, quiſ-
quis
noſtram hanc Gnomonicen cum aliorum horolograpijs conferre voluerit.
Arbitror tamen a me
ita
viam hac inre patefactam eſſe, vt facile ſit vnicuique, etiamſi mediocriter in demonstrationibus
Geometricis
intelligat, ſuapte ſponte progredi, &
extremam huic ſcientiæ manum, & tanquam fasti-
gium
operi inchoato imponere.
4[Figure 4]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index