Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur, 1581
teſtatur. Sed præter has communes cauſas ſuntaliæ Societatis noſtræ propriæ, & ſane graues, quas hocloco commemorari neque facultatis noſtræ eſt, neque verò modeſtiæ tuæ. Vnum tamen hoc dicam, ita no- ſtræ Societatis homines à te cum ſemper antea, tum maxime poſt ſuſce- ptam nobiliſſimiregni adminiſtrationem acceptos eſſe, vtmerito du- bitemus, vtrum pietatem magis tuam, an ſingularem munificentiam admirari debeamus. Qui tuus erga nos animus eò nobis eſt charior, quò clarius apparet, eum abardenti quodam Catholicæ religionis tuen dæ, ac propagandæ ſtudio proficiſci. Accipe igitur noſtrum hoc ſiue gratianimi monumentum, ſiue fidei pignus, ſiue obſeruantiæ teſtimo- nium. In quo, ſiquando tibi oblectare animum libuerit, pro tuo prę- ſtanti ingenio, ac religioſa prudentia non obſcurum agnoſces recte ad- miniſtrandi mortalis regni documentum. Vt enim librata illa gnomo- nis conſtitutio, varij atque artificioſi linearum ductus, plurimi ſane la- boris atque operę, prorſus inutiles redduntur, ſi nullum ipſis à Sole lu- men affulgeat: itaetiamhumana magnis ſæpelaboribus ſuſcepta conſi- lia irrita ſunt, niſi cęleſtis, veræq́; ſapientię radijs illuſtrentur, & ope adiuta diuina ptomoueantur. Hoc ſi feceris, confidofore, vt neque tu munuſculum hoc, etſi pro meritorum tuorum magnitudine per- exiguum, pro noſtratamen tenuitate non minimum, omnino con- temnas: & ego adalia eiuſdem generis, quæ ſatismulta inchoata mihi ſunt, elaboranda fiam promptior: & intelligant cæteri, quantainte fuit benede nobis merendi facultas, ſinon tantam, haud multò certe minorem in nobis eſſegratianimi declarandi voluntatem: & quod ma- ximè velim, tua cum in Societatem noſtram liberalitas, tum in Catho- licam religionem fides, atque conſtantia, quæ ipſa perſenotiſſima, & illuſtriſſimaeſt, operaetiam aliqua noſtrateſtata maneat. Vale. Romę, Kalendis Aprilis. MD LXXXI.