Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur, 1581
INTER artes ac diſciplinas omnes, quas rerum auctor Deus, tanquam in- finitæ ſuæ ſapientiæ, potentiæ ac maieſtatis argumenta quædam hominum ge- neri communicauit, nonin poſtremis cenſendæ videntur eæ, quas veteres Philoſophi Mathematicas appellarunt. Cum enim ipſæ ſint ita exploratæ, vt nihil probabile admittant, ſed illuſtribus omnia argumentis, neceſſarijs{q́ue} demonſtrent, & homines ipſos, id quod inter cæteros etiam Ptolemæus agno- uit ac profeſſus eſt, adDei bonitatem indagandam diligendamq́, alliciunt, & noſtram omnium mentem à fluxarum caducarum{q́ue} rerum cupiditate auocan- tes ſuadent, vt eam tantum in æterni, atque eiuſdem conſtantis boniamore defigamus. Quod ipſum ſicommuneeſt Mathematicis omnibus diſciplinis, quanto id erit magis Aſtro- nomiæ proprium, quæ conſiderat cæleſtes illos orbes, quos Dei manus mir abiliartificio ar chitectata eſt, quorum tantaeſtin motu conſtantia, tantaetiam æqualitas, etiamſi nonnihil inter eos diſparile eſſe videatur, vtfierinon poſſit, quin qui de his attente cogitet, eorum natura motuque perſpecto, ad ſum- mum illorum motorem admir andum ſuſpiciendumque rapiatur. Etvero laudari Aſtronomia pro digni- tate non poteſt, cum proponat videndam orbium cæleſtium magnitudinem, constantiſſimum Solis mo- tum, varium eundemque certum Lunæ, ac reliquorum ſiderum curſum, eorum mutuum, & cum Sole congreſſum, ortum obitumque ſtellarum, earum collocationes, progreſſiones, inſtitiones, numerum, amplitudinem, atque à terris diſtantiam. Mitto illud, (quod eſtmulto maximum) vnam Aſtronomiam eſſe, quæ Solis, Lunæque defectiones pronunciet, quamquam nullum certum ſit defectionis vnius abal- tera interuallum, id quod experientia ipſa demonſtrat. Aſtronomi autem etſinon varijs modo litera- rum monumentis tam admir abilem cælestium & corporum, & motuum doctrinam aliqua ex parte hominibus tradereconati ſunt, verum etiamdiuina propemodum ingenij abundantia multainstrumen- ta inuenerunt, inquibus, tamquam inſpeculo, cæleſtium motuum multitudinem ac varietatem inſpicere liceret, nullum tamen ex eorum numero ſimplicius excuderunt, nullumque parabilius, quam horologium id, quod Græci σ@ιοθηρικὸν, Latini, Solarium dicunt, in quo horæ inSole inſpiciuntur; cuius eanaturaeſt, vtinSole poſitum, ex radij vnius, ſiue ſtyli vmbra, omnem motum poſitumque cæ- li, quamuis varium, præcipue autem Solis, cernendũ præbeat. In hoc enim, ſimodo illuminetur à Sole, quota ſit horaquolibetannitempore apparet, quam ex duodecim ſigniferi or bis, qui græce ζοιακὸς dici- tur, partibus Solipſe, quam cęli domum, quem Verticalem & Horizontis parallelum obtineat, ecquod ſupra Horizontem ſignum oriri, aut occidere incipiat, cuilibet horæ quotain cæteris terrę partibus re- ſpondeat, cuius loci Meridianum Sol quauis hora poſſideat. Iam veroſcientia, quæ in hac vnius inſtru- menti ar chitectura verſatur, ὰπὸ τοῦ γνώμονος quem ſtylum, ſiue radium Latini dixerunt, γνομικὴ dicta eſt, quam magnam afferre admirationem conſiderãtibus testatur Vitruuius, cũ doceat, in quodnam pun- ctũ cuiusuis plani gnomonis vmbra qualibet hora incidat, qualẽ lineã totos dies, rectãne, an in orbẽ, aut ſectionẽ aliquam conicã deſcribat, & reliquaid genus. Porro hac deſcientiaita admir abili, etſi complu res tum ex veteribus, tũ etiã ex recẽtioribus, multa ſcripſerunt, eorũ tamen nemo, meo quidem iudicio, (quod nemini obtrectandi cauſadico) eam omni ex parte perſecut us videtur. Aut enim nudam praxim tradunt, quaratione confici horologia poſſint, nullam adea præcepta demonſtr ationem adhibentes, vt recentiores fere omnes; qua exre errores admittunt minime ferendos, vt ex Orontij Finæi de horologijs commentario conſtat: aut ſi qui conati ſunt ea præcepta demonſtrationum ponderibus examinare, id ita breuiter, atque adeo obſcurè faciunt, vt vix vlla ex eorum lucubr ationibus vtilitas per cipi poſſit. Quod cũ nõnulli magnis homines ingenijs apud me quererentur, rogarentque, vt nõnihil operæ at q; induſtriæ in itaeleganti, ſuaui, atque etiamad tot res vtili Gnomonices ſcientia collocarem, multum studij ac tem poris poſui, vt hoſce libros conſcriberem: inquibus illud laboro, vtnon ſolum, quaratione cuiuſcunque generis horæ in qualibet planaſuperficie deſcribantur, verum etiamaliamulta, quæ ad Solis cæli{q́ue} mo- tum pertinent, quanta maxima fieri potuit perſpicuit ate demonſtrem. Opus ipſum octo libris totum con cluſi. Primo demonſtrantur problemata varia ac theoremata, quæ pertinent adAnalemma, ad co- nicas ſectiones, ad horarios circulos, ad communes linearum horariarum interſectiones, ad planorum declinationes & inclinationes, & ad cætera huiuſmodi. Altero, quæ ſit Horizont alium, Vertica- lium, Meridianorum, Polarium, & Aequinoctialium horologiorum ratio deſcribendorum. Tertio, quomodo pingi horologia poſſint, quæ vel à Verticaliprimario, aut abHorizonte declinant, vel incli- nantur ad Horizontem, vel ſimul & declinant à Verticali, & ad Horizontem inclinantur. Quartus agit de horologijs in ſphærarecta, & obliquiſſima, quæ polum pro capitis vertice habet; illud etiam ex- @licat, qua arte ſtylus inſuo ipſius loco collocetur, quæ ſit ars intelligendi, ad quam poli altitudinẽ, aut