Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Table of figures

< >
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
< >
page |< < of 677 > >|
21
GNOMONICES
LIBER
PRIMVS.
5[Figure 5]
AVCTORE
CHRISTOPHORO CLAVIO SOCIETATISIESV.
QVONIAM ea omnia, quæ per Gnomonis vmbrã, lu-
cente
Sole, cognoſci poſſunt, exquiſitis rationibus in
hac
noſtra Gnomonica, hoc eſt, demonſtrationibus
Geometricis
firmiſſimis, ijsq́;
quo ad eius fieri poterit
1110 clariſſimis, deſcribere (Deo Optimo Maximo bene iu-
uante
) inſtituimus, quod pauci admodum ante nos fe
cerunt
, cum alios omnes, vno aut altero excepto, nudã
earum
rerum deſcriptionem, nulla adhibita demon-
ſtratione
, tradidiſſe videamus;
non ab re fore arbitra-
mur
, ſi totum primũ hunc librum in variis problema-
tibus
, theorematibusq́;
cum Geometricis, tum Aſtro-
nomicis
explicandis conſumamus, iis inquam, quæ
magnopere
profutura, immo neceſſaria omnino eſſe iudicamus, vt breuius deinde
ſingula
ad horologiorum deſcriptionem attinentia, apertiusq;
demonſtrari poſſint.
2230 Quæ autem demonſtranda nobis eſſe videntur, antequam horologium vllum de-
ſcribamus
, præcipua hęc ferè ſunt.
Qua ratione Analemma, ex quo ferè ſolo omnis
33Argumentum
primi
libri.
deſcribendorum horologiorũ ratio petitur, conſtruendum ſit:
Quod vertex gnomo-
nis
in quolibet horologio centri totius mundi vicem in horologiis obtineat:
Qua-
les
ſectiones conicæ (quas nonnulli arcus ſignorum appellant) in quocunq;
plano
propoſito
ab extrema gnomonis vmbra deſcribantur, hoc eſt, num circuli, an para-
bolæ
, hyperbolæve oppoſitæ, an verò Ellipſes:
Qua deinde arte eiuſmodi ſectiones
in
plano expoſito figurentur;
ſemper enim aliquam harũ ſectionum percurrit vm-
bræ
extremum, tempore æquinoctiorum excepto, quo lineam rectã (vt demonſtra-
bimus
) extrema vmbra deſcribit:
Quem ſitum circuli horarij habeant in cælo, vt
4440 poſtea lineas horarias, quæ nihil aliud ſunt, quã communes ſectiones eorum circu-
lorum
, &
eius plani, in quo horologium depingitur, rectè ducamus: Quænam lineæ
horarum
à meridie, vel media nocte, &
ab ortu, aut occaſu, in quolibet plano ſe mu-
tuò
interſecent in vno eodemq́;
puncto; magno enim hæc res vſui futura eſt horis
ab
ortu, vel occaſu ſolis deſcribendis:
Quibus in planis lineæ horarum a meridie vel
media
nocte in vno puncto, veluti centro quopiam, coeant, &
in quibus parallelæ in
ter
ſe ſint:
Qua via cuiuſq; plani propoſiti declinatio à Verticali circulo, & eiuſdem
tam
ad Horizontem, quam ad Meridianum inclinatio deprehendatur:
Quanta ſit
poli
altitudo ſupra planum quodlibet declinans inclinatumve, &
alia id genus, quæ
ad
huiuſmodi plana declinantia, inclinataq́;
pertinere, & ad rem factura eſſe vide-
5550 buntur:
Quo artificio declinatio paralleli, cuius arcus diurnus notus ſit, inueſtigetur;
Deniq; pleraq; alia, ſine quibus demonſtrationes, quas in horologiorum delineatio-
nibus
adhibebimus, confici &
intelligi nullo modo poſſunt. His omnibus accedent
tria
alia problemata, quibus arcus ſemidiurnus, crepuſculi magnitudo, altitudo ſo-
lis
ex hora diei cognita, &
viciſſim hora ex altitudine ſolis, quouis anni tempore, &
ad
quamcunq;
poli eleuationem, ſeu latitudinem loci, poſſit indagari. Atq; hæc de
argumento
primi huius libri.
Nunc antequam rem ipſam aggrediamur, pauca pri-
mum
dicenda videntur de horologijs in vniuerſum, eorumq;
neceſſitate, & inuen-
tione
.
Deinde etiam de horologijs Sciothericis, quæ magis ad noſtram Gnomonicã
pertinent
, eorumq́;
varijs generibus, atq; inuentoribus, denique de horarum varie-
tate
breuiter agendum erit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index