Apian, Petrus, Cosmographia

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7 (Fo.1.)
8
8
9
9 (Fo.2.)
10
10
< >
page |< < of 140 > >|
DE MOTV SPHÆRARVM,
Cœlorumq́ue
diuiſione.
CAP. II.
MVndus bifariam diuiditur, in Elemen
tarem
regionem, &
Ætheream. Ele-
mentaris
quidem aſſiduè alterationi
ſubiecta
, quatuor Elementa, Terram,
Aquam
, Aërem, &
Ignem, continet.
Ætherea autem regio (quam Philo-
ſophi
quintam nuncupãt eſſentiam)
elementarem
ſua concauitate ambit,
inuariabilisq́ue
ſubſtantia ſemperma
nens
, decem Sphæras complectitur.

Quarum
maior ſemper proximam minorem ſphæricè (eo quo ſe-
quitur
ordine) circundat.
Imprimis igitur circa Sphæram ignis,
Deus
mundi opifex locauit ſphærulam Lunæ:
Deinde Mercuria-
lem
:
Poſtea Veneream, Solarem: Deinde Martiam, Iouiam, & Sa-
turniam
:
quælibet autem iſtarum vnicam tantũ habet ſtellam: quæ
quidem
ſtellæ Zodiacum metientes, ſemper primo mobili, ſeu de-
cimæ
ſphæræ motui obnituntur, alioqui ſunt corpora diaphona,
hoc
eſt, omnino perlucida.
Mox ſequitur firmamentum, quod ſtel-
lifera
ſphæra eſt, quæq́ue in duobus paruis circulis circa principia
Arietis
&
Libræ nonæ ſphæræ, trepidat: & iſte motus apud Aſtrono
mos
, motus, acceſſus &
receſſus ſtellarum fixarum appellatur. Illam
circundat
nona ſphæra, quæ quum nulla in ea ſtellarum cernitur,
cœlum
cryſtallinum ſeu aqueum appellatur.
Iſtas tandem æthereas
ſphæras
, Primum mobile, quod &
decimum cœlum dicitur, ſuo am-
bitu
amplectitur, &
continuè ſuper polos mundi ſemel facta reuo-
lutione
in.
24. horarum interuallo, ab ortu per meridiem in occa-
ſum
, iterum in orientem recurrendo rotatur.
Et omnes in feriores
ſphæras
ſuo impetu ſimul circumuoluit, nullaq́ue in eo exiſtit ſtel-
la
.
Huic cæterarum ſphærarum motus ab occaſu per meridiem in or
tum
currentes, reluctantur.
Vltra hunc quicquid eſt, immobile eſt,
&
Empyreum cœlum (quem Deus cum electis inhabitat) noſtræ
orthodoxæ
fidei profeſſores eſſe affirmant.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index