Apian, Petrus, Cosmographia

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7 (Fo.1.)
8
8
9
9 (Fo.2.)
10
10
< >
page |< < of 140 > >|
6 Siluius, Volaterranus, Oroſius, reliquiq́ue Geographi teſtantur. Accipe
igitur
Antiſtes eminentiſsime, hoc Coſmographicum opus à nobis fideliter
eaq́ue
conſummatione ſupputatum, qua in Ptolomæi opere legi ſolet:
quòd
ſi
pius Lector diligenti ſtudio perlegerit, haud parum fructus Geographicæ
diſciplinæ
ſe attigiſſe ſumma animi gratitudine profitebitur.
Hic ea, quæ ali-
bi
ſparſim à doctiſsimis ingenijs elucubrata ſunt, ſub quodam compendio col-
legimus
.
Operæprecium itaque duxi fore, ſi in vno volumine totius mundi
obſeruatio
complecteretur, ne propter nimiam prolixitatem &
obſcuritatem,
Tyrunculus
Geographicæ profeſsionis tædio quopiam irretitus teneatur,
vel
potius, ne quis pauperculus propter librorum multitudinem, at que ope-
ris
Ptolomæi ac pretij magnitudinem abſterreatur.
Nihil hic meam ipſius
eruditionem
aut ingenium iactito:
nam res eſt huiuſmodi, quæ ipſa ſeſe vel
approbet
vcl explodat.
Equidem ſpero, te nibil hic innenturum, quod alie-
num
ſit à Coſmographica profeſsione.
Certe ſatis pro virili conatus ſum,
quò
ad abſolutiſsimam Coſmographiæ cognitionem, atque adeò videor mi-
hi
ſatis feciſſe hac in re, @@xta illud Poeticum:
In magnis & voluiſſe ſat eſt.
Tu interim landatiſsime Præſul, laborem hunc, qualiſcunque ſit, bono ani-
mo
pietati tuæ à me dedicari patiaris.
Non eſt nouum, ſed & antiquorum
ſcriptores
ſolebant (vt omnibus perſpectum eſt) ad nouos libellos patronos
eligere
, quorum auſpicio ipſis libris quoddam robur atq;
auctoritas accederet,
quod
in hac re &
me opinor haud improbè feciſſe, iuxta ſenten-
tiam
Plinianam, Multa valde precioſa videntur, quia Tem-
plis
ſunt dicata.
Vale doctiſsime Princeps, integritate
&
morum & virtutum Præſul ornatiſsime. Ingenij
mei
laborem admodum pertenuem, hilari fronte
ſuſcipito
:
propediem maiora quæpiam ſub
tuo
Titulo in publicum ædita, Mu-
ſis
bene iuuantibus, à nobis acce-
pturus
.
Vale iterum, docto-
rum
virorum dulce præ-
ſidium
:
meq́ue com
mendatum

habe
.
Ex fœlici Landiſuta, Anno M. D. XXIIII.
Septimo Calend. Februarias.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index