Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13 (1)
14
14 (2)
15
15 (3)
16
16 (4)
17
17 (5)
18
18 (6)
19
19 (7)
20
20 (8)
< >
page |< < (4) of 672 > >|
164Diſſertatio Prima. quarum gentium Dijs ab Igne corruptis, quippe qui conſtarent ex
auro
, argento, ligno, ſimilique materie, quæ ignis vim non ferebat:
cum repente, iniectâ frigida, deferbuit hominum arrogantia, exci-
ditque
è manibus victoria, Canopi Sacerdote callidum quiddam
comminiſcente
.
Hydrias habebant Ægyptij fictiles vndique cre-
bris
ac minutiſſimis foraminibus patulas, ex quibus guttatim ma-
nans
atque exſudans, turbida aqua defęcatior &
purior redderetur.
Harum
ille vnam, foraminibus cerâ obſtructis, varijſque pictam co-
loribus
, aquâ occultè repletam ſtatuit in Deum;
& exciſum veteris
ſimulachri
, quod Menelai gubernatoris ferebatur, caput ſuperno
hydriæ
oſculo impoſitum diligenter aptauit.
Adſunt Chaldæi; itur
in
conflictum;
circa hydriam ignis accenditur; cera, qua obſtructa
fuerant
foramina, ſoluitur;
ſudante hydriâ ignis extinguitur; Cano-
pus
Chaldæorum victor prædicatur.
Hinc ipſum Canopi ſimula-
chrum
perexiguis pedibus, contracto collo, &
quaſi ſugillato, ven-
tre
hydriæ in morem tumido, ac dorſo æquabiliter tereti, formari
cæptum
eſt.
Et hæc fortaſſis Ægyptijs occaſio fuit tribuendi Aquæ
diuinitatem
:
Nam apud Sextum Empyr. lib. 8. adu. Math. vbi de
dijs
agit, *Perſæ quidem ignem in Deosreferunt, AEgyptij autem A-*
*quam*
.
En igitur potentiam, quam aqua tam leui negotio opprimit,
ac
delet.
Id quod Perſæ ipſi non ignorabant, apud quos, vt Plutar-
chus
lib.
de primo frig loquitur, *ſupplicandi genus erat acerrimum*
*
&
repul ſæ ſecurum, ſi ſupplex cumigne in fluuium dcſcendens mina,*
*retur
ignem ſe in eum abiecturum, niſi impetraret, quod petebat;
fie-*
*bat
enim compos voti;
ſed puniebatur propter comminationem, vtpote*
*iniuſtam
, &
naturæ contrariam*.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index