Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13 (1)
14
14 (2)
15
15 (3)
16
16 (4)
17
17 (5)
18
18 (6)
19
19 (7)
20
20 (8)
< >
page |< < (5) of 672 > >|
175De ignis nobilitate. rum vim condiderit Deus, quæ cæteris elementis non proportione
reſpondere
videretur, ſed longo ſuperare interuallo, eâque copiâ,
quam
nemo verbis, nemo cogitatione complecti valeat, ex ignis ca-
lore
aquam conficientis rationem demum petendam eſſe exiſtima-
uit
.
*Tantam*, inquit, *humoris natur am; qui omnia diſponit Deus, pa-*
*rauit
, atque recondidit, vt ad de finitos vſque fines ipſius mundi conſti-*
*tutionis
, cum paulatim ab ignis viribus abſumatur, ipſi reſiſtere vale-*
*ret
.
Nam qui pondere cuncta, menſurâque diſpoſuit (in numerato enim*
*ipſi
ſecundùm lob, &
pluuiæguttæ ſunt) planè cognôrat, quantum præ-*
*ſcripſiſſet
temporis mundo ad durationem;
& quantum etiam igni*
*ſumptûs
, pabulique reconder e oporteret, non ignor auit*.
Hanc ego Ba-
ſilij
ſententiam nec approbare auſim, nec improbare;
neque enim
hìc
eſt diſputandi locus, vtrùm peculiari Dei prouidentiâ præter na-
turæ
ordinem, an idcirco, quia diſſipato tandem humore ferè omni
corpora
in fauillam abire neceſſe eſt, excitandum ſit illud orbis vni-
uerſi
incendium, venientis Chriſti iudicis prænuntium, quod &
Sy-
billa
apud Lactantium lib.
7. Diu. inſtit. cap. 19. præcinuit πποΤ’ ἀν
ἕλθη
, Πῦρ ἕςαι:
& Diuinæ literæ paſſim loquuntur, quando (Pſ. 96.)
*Ignis ante ipſum præcedet, & inſtammabit in circuitu inimicos eius*.
Sed
eo tantùm conſilio hæc ex Baſilio indicare placuit, vt argumen-
ti
infirmitas deprehenderetur, quod ignem infra aquam deprimit,
quia
illi iniectus extinguitur:
in hac ſcilicet rerum vniuerſitate, ſi
rationes
ſubducantur, plus multo aquarum in auras ſoluitur calore
ſollicitante
, quàm ignium extinguatur humore comprimente.
‘Α´ ριςον μὲνὕδωρ; δὲ
Χρυσὸς
, αιθόμενον π ῦρ
ἅτε
διαπρέπ{ει} νυ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index