Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13 (1)
14
14 (2)
15
15 (3)
16
16 (4)
17
17 (5)
18
18 (6)
19
19 (7)
20
20 (8)
< >
page |< < (7) of 672 > >|
197De ignis nobilitate. vel 1. ex his qui extant, vocibus vtar) *omne corpus vbi nimius ardor,*
*aut
humor viget, aut interit, aut manetſterile:
cui teſtis æſtas & *
*hyems
, quòd in altero aër ardet, &
ſpica aret, in altero natura ad na-*
*ſcendum
cum imbre ac frigore luctare non vult, &
potiùs Ver expe-*
*ctat
.
Igitur cauſa naſcendi duplex, ignis, & aqua. Ideò ea in nuptijs in*
*limine
adhibentur, quod coniungunt*.
Niſi fortè & hæc ad mores ſpe-
ctans
viſa fuerit cauſa, cur, vbi ſe matrimonij ſponſione obligaſſent
ſponſi
, nuptiaſque ſtipulati fuiſſent, noua nupta ignem &
aquam in
ipſo
limine tangere iuberetur;
vt ſcilicet intelligeret, quemadmo-
dum
ignis abſque humore nutriendi vi deſtituitur, aqua autem ſine
calore
ſterilis eſt &
otioſa, ita nullum ex nuptijs expectari commo-
dum
poſſe, niſi mutuis officijs nuptialem charitatem, qua ſe viciſ-
ſim
complectebantur, fouerent;
hanc verò diuturnam eſſe non poſſe,
niſi
iubenti marito facilem ſe, ac dictis audientem præberet vxor;
ignis ſiquidem principia motionis ſuggerit, aqua autem ſubiecti, ac
materiæ
locum obtinet:
Nam & Cicero in Academ. quæſt. ait, *Aër,*
*
&
Ignis mouendi vim habent, & efficiendi: reliquæ partes accipiendi,*
*
&
quaſi patiendi, Aquam dico, & Terram*. Aut etiam, Plutarcho in-
terprete
in Quæſt.
Rom. quæſt. 1. , ideò ignem & aquam ſponſa tan-
gebat
, vt, quia ignis luſtrat, aqua purgat, documento eſſet, quàm
ſyncero
ardentique ſtudio caſtimoniam colere illa deberet:
Nam &
Ægyptij
, vt Horus Apollo lib.
1. hierogl. cap. 41. docet, *puritatem no-*
*tantes
Ignem &
Aquam pingunt, quòd his elementis omnis luſtr atio*
*fiat
, atque expiatio*.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index