Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13 (1)
14
14 (2)
15
15 (3)
16
16 (4)
17
17 (5)
18
18 (6)
19
19 (7)
20
20 (8)
< >
page |< < (8) of 672 > >|
Nunquam mihi aquæ vtilitatem commendanti, inquit Dandu-
lus
, in animum incidit ſtulta quorundam cogitatio, qui, quaſi co-
lumnam
non erecturi, niſi baſim ei ſubijciant, nihil laudare noue-
runt
citrà alterius vituperationem.
Maxima eſt, fateor, ignis vtili-
tas
:
immò, ſi oculos mentemque reuocemus ab vniuerſo genere, quo
ignis
natura comprehenditur, &
nonniſi ad vulgarem ignem, ruſti-
canæ
caſæ inquilinum, diſputationem reflectamus, nec mihi ſanè,
nec
vobis tantum ſuppetit otij, quantum Babylonijs, qui omnes
palmæ
vtilitates recenſuerunt, &
, vt Caphiſus apud Plutarchum
lib
.
8. Symp. quæſt. 4. narrat, *eam celebrabant, atque decantabant ar-*
*borem
, quòd ipſis CCCLX.
vtilitatum genera præberet*. Illud præ cæ-
teris
animaduerſione dignum videtur, quod ex tot generibus nul-
lum
eſt animal præter hominem, quod exigne vſum capiat aliquem:
immò verò quò illa magis propter feritatem ab humanitate rece-
dunt
, acerbiùs ignem oderunt.
Sic Leones quamuis rotarum or-
bibus
circumactis, curribuſque inanibus, &
gallinaceorum criſta,
cantuque
terreri dicantur, ijs tamen ab igne maximè terrorem incu-
ti
author eſt Plinius lib.
8. cap. 16. : Notum eſt autem, atque vulga-
tum
Ennianum illud apud Ciceronem lib.
2. de Offic. cap. 4. *Quem*
*metuunt
, oder unt:
Quem quiſque odit, perijſſe expetit. * Serpentes pa-
riter
ignem valdè odiſſe, tum quòd oculorum acies illum intuens
hebeſcit
(*anguibus autem vniuerſis hebes viſus est,* ait Iſidorus lib.

12
.
Originum cap. 4.) tum præcipuè quòd ignis natura aduerſatur
veneno
, niſi me fallit memoria, apud Mizaldum legi:
nec fidem illi
abrogandam
duxi, quamuis non ignorarem à Plinio traditum lib.

16
.
cap. 13. *ſi fronde fraxineâ gyro claudatur ignis & ſerpens, in*
*ignempotiùs
, quàm in fraxinum fugere ſerpentem:
* quanta

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index