Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (304) of 672 > >|
MAur. Cum Lixiuiâ, aquâ videlicet, in qua decoctus eſt ci-
nis
, non modicam affinitatem habere videntur Aquæ, quas
Fortes
, aut Acres ſeu Acutas, aut etiam Stygias vocant, quam-
uis
illâ multo validiores ſint.
Idcirco de ijs aliqua diſputare poſt
cineres
, non erit incongruum;
ſi vobis placuerit hoc, vt ita di-
cam
, liquidi ignis, ſeu igneæ aquæ, genus pauliſper contempla-
ri
;
neque enim res eſt planè inutilis. Cardanus Opuſc. Medic. Senil.
lib. 1. de Dentibus cap. 1. pag. mihi 14. vbi de curatione dentium,
ait
.
At pręcipua ſunt, & ſinè malitiâ, Aquę Separationis, quę
vim
ignis habent, Salis nitri, atque aluminis, quorum altero
calefacit
, altero adſtringit.
Nullus primùm eſt dolor, ſeu ſuper
gingiuam
, ſeu dentem ponatur, quanquam ſuper gingiuam po-
ſita
ſtatim illam dealbet, &
fumum, velutignis vrens, efficiat.
Quinimmo
duo habet pręcipua, primum, quod corruptum à ſano
ſeparat
, atque corruptum extrahit, ſanam partem confirmat;
ſi-
cut
in dente meo anteriore dextro atque ſuperiore, cum mouere-
tur
, nec durum quicquam premere poſſet, ſquammam eduxit
quartę
parti dentis ferme coęqualem ab imo vſque ad radicem,
reliquum
firmauit, &
ſanum reddidit. Secundum, quod dentes,
qui
per illam excidunt, quoniam, quod ſanum eſt, ab non vi-
tiatur
, iterum redeunt, ac renaſcuntur, modò radicis por-
tio
aliqua ſit incorrupta;
ea enim naturali vi incrementum ac-
cipiens
, liberaque à putrefactâ parte, dum in dies auge-
tar
, dentem producit, ſed non eminentem à gingiuâ,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index