Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (374) of 672 > >|
386374Diſſertatio Duodecima. conuexum appoſita fuiſſet charta, aut quid ſimile lucis progreſ-
ſionem
impediens.
Quod ſi vitrum illud conuexum exponatur Soli,
in
eo radiorum occurſu valdè notabilis calor conſurgit, &
accen-
ditur
ignis;
quia nimirum lux illa vehemens multo impetu pro-
pellit
globulos ęthereos ſibi proximos &
omnes conſequentes,
qui
vitri ſuperficiei reſpondent;
per hos propeilit globulos in
vitreâ
lente conſtitutos, per quos impetum imprimit globu-
lis
immiſtis aëri poſt vitrum, adeò vt vniuerſus impetus in
paucis
globulis coactus, dum his obijcitur corpus impediens,
ne
alios ſubinde globulos ſinguli iuxta ſuam directionem pro-
pellant
, vehementer illos ſibi tum directè, tum reflexè oc-
currentes
exagitet, ita vt etiam obiecti ligni, aut alterius cor-
poris
, particulas commoueant, earumque compagem diſſol-
uant
, &
excitetur ignis: Id quod feliciùs contingit, quo am-
pliores
fuerint huiuſmodi lentes vitreæ, atque affabrè confor-
matæ
, quia amplior ſnperſicies plures excipit ab eodem So-
lis
puncto radios, &
perfecta figura radios dirigit iuxta refra-
ctionis
leges, vt coëant.
Sed hìc video vos ad interrogandum
paratos
, cur obiecta candida charta ignem non concipiat,
quemadmodum
ea, quæ alijs coloribus imbuta fuerint.
Bre-
uiter
dixerim corpora alba multum habere lucis inſitæ, quę
dum
externo lumine percuſſa excitatur, ipſa quoquè ſe vi-
brat
motu illo porrectionis &
contractionis, quo repel-
lens
globulos æthereos aduersùs ſe à Sole impactos prohi-
bet
, ne hi ſuâ agitatione corporis particulas diſſoluant.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index