Alvarus, Thomas, Liber de triplici motu, 1509

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 290 > >|

Illuſtri et magnifico viro domino Petro de meneſes animi non minus ꝙ̄ ſanguinis gene-
roſitate perdito liberalium ſimul et ſacrarum litterarum peritiſſimo aſylio protectoriqꝫ ſuo
Aluarus Thomas ſalutem plurimam dicit.

PRodiderunt veteres clauem herculis templi ſui toxibus appēſam
procul hinc canes et muſcas ſolo quidē olfactu abigere
ſecus et omīs litteratorū chorꝰ
qui ſuis monumentis eternitati cõmendari velint extimat ſuam feturam inſignis cuiuſpiaꝫ
patroni nomine perinde vt claua fretam et ab omnibus oblocutorum aculeis vindicari et auſpicato
in vulgus exire.
Quos igitur fetus iam dudum parturio nunc pariturus et in lucem emiſſurus (genero-
ſiſſime petre) tenellos adhuc et implumes tibi deſtino credo cõmendo patiare precor eas tuis ſub alia
deliteſcere tuiqꝫ ſub nominis vmbra recumbere
Cuius (ſpero) non minus ꝙ̄ herculee claue olfactu lon-
ge repellantur canini rictus et oblatratores inuiduli.
Te ſane vnū preceteris mihi patronū eo iuſtius
elegerim et tua ipſius maieſtate familiariter (que tua eſt comitas) quondam vſus ſim et litterarū ſis
non minus peritus ꝙ̄ apperens.
Quis enim illiteratum litterarum defēſorem, libidinoſum pudicitie
et iniuſtum iuſticie putauerit.
Nempe (ſi chriſtiano poete credas) Nulla ſub iniuſto virtus eſt principe
tuta.
Nulla ſub inceſto caſtis eſt gloria rege. Quis aūt litteratuꝫ te neget qui patriis litteris apprime
imbutus externarumqꝫ auidus vltimos gallie ſinus penetraſti non modo viſurus quos ex libris noue-
ras verum et eos et alios parrhiſtis (vbi frequētem eruditorum noſti coronam) auditurus.
Sic Pitha-
goras memphitichos vates (vt cum ieronimo loquar.)
Sic. Plato egiptum et architeu tarētinū eamqꝫ
oram italie (que quondam magna grecia dicebatur) laborioſiſſime peragrauit.
vt qui athenis magi-
ſter erat et potens: cuiuſqꝫ dogmata achademie gymnaſia perſonabãt fieret peregrinus atqꝫ diſcipu-
lus malens aliena verecunde diſcere ꝙ̄ ſua impudēter ingenere.
Hac ſane in peregrinatione tua me-
diocrem glorie cumulum (vel inimico iudice) aſſequutus es.
nec minorē ꝙ̄ illi tui fratres ſtudio rei mili-
taris: quin et longe (auſim dicere) maiorem.
Hi enim ex mediis barbariei penetralibus ex efferatis nu-
midie ethiopieqꝫ gentibus ſummamt fateor fortitudinis laudem reportarunt ſed fluxam: ſed caducaꝫ
Tibi vero theſaurum doctrine immarceſſibilem et perpetuū nec vetuſtatis cariem: nec euidente: nec
ipſa deniqꝫ iouia fulmina reformidantem comparaſſi.
Sed ne palpo videar et vanus aſſentator vel po-
tius tuas laudes grauiore tuba decantandas ingenii culpa deteram, audaculum nimis calamum cõ-
peſco
Noſtros autem liberos (libros intelligo) quo et reliquos omnis ſoles vultu excipe tuoqꝫ patro-
cinio non dedignare queſo vale.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index