Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 283 > >|
1viris ſibi deligat, cuius autoritate ipſi dicatum
opus ab inuidorum morſibus ſeruetur incolume.
Hanc ergo conſuetudinem amanti mihi ſanè feli­
citer cecidit, vt tu ſola tua propria benignitate
permotus in tuos me familiares vltro aſcriberes.
Siue enim ingenij mei debilis partus magnam pa­
troni deſiderat autoritatem: tu principum orbis
terrarum princeps ſemper digniſſimam principa­
tu ſapientiam præſtitiſti.
Seu tam elatæ dedica­
tiones ſolent alienas à ſapientiæ ſtudio ſpes olere:
lux tanti patrocinij, tuorumque veterum in me be­
neficiorum, atram ſuſpicionem amouebit.
Quòd
verò ad vitam ipſius operis attinet, quam nulla
per te velim temporum permutatione terminari:
vereor vt id ſua luce multis alijs vitali aſpiciat
illa, quæ tua ſtudia, & res geſtas omnium lin­
guis, & litteris celebrabit æternitas.
quantum
enim tuam excelſam ſuſpicio dignitatem, tantum
deſpicor iſtius doni incredibilem cum illa com­
parati humilitatem: neque id niſi diuinitus cre­
diderim perpetuam in tuis laudibus famam ha­
biturum.
Quare illud non ſolum tibi diuini gre­
gis antiſtiti cupio gratum accidere, cuius auto­
ritate protectum in tanta nouarum rerum poſt
tam graues autores contemptione, minimo meo
cum rubore in medium prodeat: ſed ipſi diuinita­
ti ex voluntate donum expendenti, penes quam
eſt æternitas, & cui primum dicata omnia eſſe
oportet: vt hi, quostuis luminibus dignaris, de

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index