Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 283 > >|
1centro grauitatis ſolidorum ſterilis ingenij mei
teſtes libelli à mortis æmula me obliuione defen­
dant.
Stomacharis hic, arbitror, quòd tantum
ſpectem de nihilo; ſed magis confeſſionis impu­
dentia.
At verò non impetus animi ad gloriam,
cuius nullum mihi natura ſemen impartiuit (ſit
gloriæ loco ignauiæ fugiſſe dedecus) ſed tua er­
ga me voluntas, meisapta ſtudijs liberalitate te­
ſtata hunc ardorem expreſſit.
Tanta enim eſt
venuſtas tuæ virtutis ex mei meriti penuria, vt
putem ſine me indice illam diminutum ſui ſpecta­
culum poſteris præbituram.
Nihil ergo minus
cogitans quàm quî tua beneficia cumulando per­
turbatis iudicijs ſatisfacerem, ſcientia ſcilicet,
& virtute illa, qua maximè ſuperbit eneruata, &
areſcens Mundiætas; nullum opulentiæ meæ, ar­
tis alienæ ſpecimen pro munere gratiæ à te acce­
pto partem tibi reddidi: ſed ingenij mei partum,
qualis is cumque eſt; quod & grati animi quæſi­
tum monumentum crimine me audaciæ liberet,
ſi quodimpendeat, palam dedicaui.
Alij tibi co­
lumnas honeſtiſſimis titulis ornatas erigant: ſta
tuas in foris collocent: magnificas ædes extruant,
quarum in frontibus grandes marmoreæ tabulæ
flammantibus auro ſyderibus, & peregrinis lapi­
dibus intextæ ea de te viuo referant ſaxum impu­
dens, quæ verecunda hæc pagina prætermittit.
Ego incredibilis tuæ benignitatis non tam gra­
uia teſtimonia, quæ loco moueri nequeant: ſed

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index