Achillini, Alessandro (Achillinus, Alexander), Alexandri Achillini bononiensis De proportionibus motuum quaestio. , 1545

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
< >
page |< < of 13 > >|
Ad quintum. negant aliqui quod infinite velociter movebitur aliquis aer. quia omnis motus mensuratur tempore, sed contra. non valet consequentia. quia si infinite velociter movebitur aer, in infinite modico tempore movebitur, cum quo stat quod omnis motus est certus, et certo tempore mensuratus et patet de parte caeli, quia infinite tarde movebitur aliqua, quia infinite parvum spatium pertransibit in certo tempore. puta in 24 Alii, duo corpora dura se tangere non possunt iuxta Aristotelem secundo de anima textu commenti Sed dicendum quod Aristoteles non negat quod corpora dura se tangere possint. sit enim ventosa plena igne et superponatur marmori. et patet quod ventosa frangitur, quod nequaquam esset si posset transire aer inter latera ventosae et marmora. ratio est Averrois quarto caeli commento Dicunt aliqui aerem minimum esse inter orificium ventosae et corpus terrestre esse ita compressum quod neque ipse intrare potest ventosam neque aerem exteriorem sinit intrare et sic non se tangunt illa corpora, contra iretur in infinitum in corporibus, nisi ventosa tangat aerem, quod si tangit ipsum, duo corpora se tangunt etiam dura quia aeris superficies non caedit in profundum quemadmodum neque superficies aquae, ideo aer est corpus durum quamvis faciliter sit visibile. sed de duobus exempli gratia lapidibus in aqua existentibus, dicit nisi sicca fuerint extrema, non se tangunt, quia possunt duo lapides plani tantum iuxta positi in aere stetisse quod aerem medium lapidassent. et tunc iuxta positi sic in aqua intrantes sicca haberent extrema, quia aqua inter illos intrare non posset, et extracti de aqua et aperti in aere, aquam mediam non haberent neque madefacta essent extrema. similiter duobus lapidibus satis planis existentibus iuxta positus in aere. quamvis mediaret aer aliquis, si tamen sic stricti ponantur in aqua, adhuc non mediabit aqua inter illos, quia locus aquae amplior est quam locus aeris, ergo stat ita angustatum esse locum medium lapidum quod aer ibi stare possit, et aqua intrare Et in hoc sensu ibi intelligo Averroim commento 114 mollia vero corpora possunt se tangere. quia succesive aerem aut aquam expellere possunt, aut illam suggere. et tunc imbibita aqua, ipsa non mediabit inter extrema illa. similiter unum durum et unum molle se possunt tangere. patet de ventosa carni superposita, quae carnem trahit, aut sanguinem sub cute ad se, quod nequaquam fieret, si aer inter ventosam et carnem esset. attrahetur enim ipse et cetera ratio est Averrois quarto caeli commento Dico igitur per casum unius super alterum rerum perfecte planarum in aere aut aqua, non potest fieri infinite velox motus neque contactus nisi ruptura interveniat alterius eorum, aut aliter habeat corpus inter Planorum enim occursus potius est medii corporis compressivus et conculcativus quam expulsivus, ideo medium durabit eis interclusum, donec permutetur et in naturam continentis convertatur. aedificia enim magna relinquuntur aliquantulum residere, ut aerea corpora aut aquea inclusa, aut cedant, aut Concedo igitur quod dura corpora et perfecte plana se tangere possunt in aere. patet quia unum eorum alteri lateraliter superduci potest, neque inconveniens aliquod consequitur. ut vacuum aut motus subitus. et tunc eis sic se tangentibus, non est possibile unum ab altero elevare, nisi lateraliter trahendo, eo modo sicut coniungebantur, aut fractione aut plicatione aut alio modo fiat ut corpus medium interveniat, aliter elevatio non est possibilis naturae aut arti, nisi utrunque eorum simul elevaret. sic non datur in istis inferioribus motus localis velocior motu Aliqui admittunt aequalem illorum lapidum elevationem non esse possibilem sed bene in aequalem, ut ab uno latere tantum. sed responsio non valet, quia facta elevatione corporis ex uno latere fit elevatio per totum. licet minor ex alio latere. quia continui corporis motus est unus sic quod non flectitur, aliter non esset durum, sed molle et Non repugnat tantum imaginationi advenire mollificans aut generans corpus inter medium, quemadmodum imaginabile est corpore super cadente dividere aerem. donec tolerat aer divisionem, et cum non amplius tolerat quod subito desinat esse, et non impediat contactum, neque sit maioris resistentiae ille paucus aer quam fuerat totus, neque caelum adiuvat ad resistendum partem maiori iuvamine quam iuvaret totum et cetera et tunc adverte an in lapidem converti habeat aer ille, quum lapis rationem habet
Ad confirmationem successio est in accidentibus aut in substantia, ut dixit Averrois primo physicorum commento 62 differentia est inter generans et alterans, quia de natura generantis est subito inducere formam, aut educere, quia in materia disposita et non resistente agit. sed de natura alterantis est, dum modo realiter alteret, successive agere. quia alterans habet in materia in quam agit, contrarium expellendum. et resistens, ne abiciatur, quantum potest. verum acquisibilium per alterationem, quaedam sunt per se primo acquisibilia, et sunt quae intrinsece terminant alterationem, ut qualitas de tertia specie qualitatis, quaedam vero sunt secundo acquisita, ut forma substantialis, quae extrinsece terminat alterationem, quaedam vero est acquisitum per accidens ut Tunc quod succesive acquiritur est primus terminus alterationis, potest tamen esse quod secundus terminus sit Forma enim substantialis subito acquiritur. similiter et complexio: similiter et tertio acquisitum ut relatio. septimo principaliter Chorda sonora sit distracta per pondus exempli gratia unius librae. ad hoc ut ut crescat eius sonus secundum proportionem diapason, oportet ipsam distrahi per pondus. ut 4 et non per pondus ut Similiter si volvero ut crescat sonus usque ad diatesseron, quemadmodum oportet ut addam duas duplas in pondere ad duplandum sonum, ita oportet ut addam duas sesquitertias ad hoc ut crescat sonus ad sesquitertiam proportionabiliter sequi videtur, ad hoc ut crescat motus secundum duplum addere oportere duplum ex proportione ad id secundum quod crescere intendit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index