Achillini, Alessandro (Achillinus, Alexander), Alexandri Achillini bononiensis De proportionibus motuum quaestio. , 1545
page |< < of 13 > >|
Septima Non si aliqua potentia movet mobile, illa movet mobile in duplo plus resistens, quia potest esse quod data potentia habeat ad resistentiam duplam priori resistentiae aequalitatem: ut si a dupla proportione esset motus, aut minoritatem, ut si a proportione minori quam dupla esset Hanc voluit Philosophus 7 physicor. tex. com. 37 quod si maioritatem habeat data potentia supra id mobile in duplo maius, ipsa movet illud in duplo Unde quancunque maioritatem habeat medietas potentiae super aliquid, supra id habebit potentia duas Et quancunque proportionem habuerit potentia supra aliquid, habebit medietas potentiae medietatem eius supra Similiter quancunque proportionem habeat potentia super aliquid: habet medietatem eius supra resistentiam in duplo maiorem: unde quatuor ad quatuor est aequalitas: et 4 ad octo est Similiter 6 ad 8 est tres quartae: et 6 ad 16 est tres Naturalis tamen Philosophus in comparandis motibus proportiones illas considerat, ad quas motus consequatur: cuiusmodi non sunt aequalitas, neque minoritas: maioritatem enim motus sequitur, seu dominium: quod si aliquod est dominium, ad quod motus non sequatur, hoc est per accidens, puta quia tantam pravitatem non tolerat natura: sit enim unus gradus motus qui sit minimus potens per se seorsum existere, et sequatur duplam proportionem: tunc a nulla superparticulari proportione motus fieri posset: non quin esset ibi maioritas, sed quia tanta parvitas seorsum existere non posset, similiter a nulla proportione superpartiente: patet consequentia, quia omnis superparticularis, et omnis superpartiens est minor
Secunda Si aliqua est proportio inter potentias moventes, non dico motivas: non enim a motivo habetur motus, si non movet, talis est proportio inter velocitates provenientes ab eis super aequali resistentia: stat enim maiorem potentiarum certam resistentiam movere posse, quam minor potentia movere non potest, et stat super diversis resistentiis diversas potentias aequalem habere proportionem, et inaequalem etiam: super aliis resistentiis Hanc voluit Philosophus 1 caeli, tex. com. 51. 52. 53 oportet secundum excellentias moveri, super resistentias moveri secundum excellentias potentiarum inter se supra Ubi Averrois proportio gravis ad grave est sicut proportio tarditatis ad velocitatem: tarditas enim a potentia minore fit, velocitas vero a Et Aver. 2 caeli, com. Et quia causa in terminatione proportionum quae sunt inter potentias motorum et rerum motarum ab eis, est diversitas formarum: contingit ut haec finitas super proportionis sit communis formis, quae sunt in materia, et formis quae non sunt in Item 4 physic. com. 71 et Omnis diversitas motuum in velocitate et tarditate est secundum proportionem, quae est inter duas Volunt tamen Aristo. et Averrois salvari caeterorum paritatem, ut in figura et magnitudine: unde 2 caeli, tex. com. Quanto magis aer fuerit maior, tanto citius movebitur ad Et dixit Aristoteles 4 caeli, tex. com. 9 quanto plus est, tanto est Item in 4 caeli, tex. com. 26 et Et 4 caeli, tex. com. 42.Figura non est causa motus, sed bene est causa velocioris et tardioris, quia facit occurere maiori vel minori parti medii resistentis, vel passi: et sic agenti plus vel minus resistitur ratione Idem Aver. ibi com. Ad idem Philosophus 8 physi. text. com. 80 potentia in duplo maior, idem mobile movebit in medietate Et dixit ibi Aver. maior motor idem movet mobile in minori tempore, et temporis ad tempus est, sicut proportio motoris ad Ad idem est Arist. 4 caeli, textu ultimo: dixit enim ibi Cum imaginati fuerimus duo corpora gravia dividentia idem corpus, tunc proportio velocitatis divisionis ab altero eorum ad velocitatem divisionis a secundo est sicut proportio gravitatis ad gravitatem: patet autem quod gravitates sunt motrices: et sic proportio gravitatum est proportio moventium et Contra moveant 4. 2 tunc possunt 2 moveri in duplo tardius quam 4 moveant 2 ut 4 physicor., tex. com. 96 et 6 physi., tex. commen. 15 aut igitur a duobus, et tunc aequale movebit aequale: quod est impossibile, aut a minori quam 2 et tunc maius movebitur [= movebitur] a minori, quod est impossibile: aut a maiori quam 2 movebuntur, et in duplo tardius quam a. et tunc dupla est proportio velocitatum per casum et non potentiarum, ut sequitur conclusio ergo falsa.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index