Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
401
401
402
402
403
403
404
404
405
405
406
406
< >
page |< < of 406 > >|
1ſcat. Hoc igitur pacto traductis foſſuris parieti firmamen
tum
ſubſtitues.
Quod ſi ex ſententia ſolum conſtans non præ
ſtabitur
: tunc certis locis paulo ab angulis diſtantibus hinc
atque
hinc ad radices parietis utroque latere hoc eſt in area quæ
ſub
tecto eſt / et area quæ extra eſt e regione factis puteis fi
gentur
pali in ſolo confertiſſimi: et ' inſternentur tignis omni
ex
parte firmiſſimis ſecundum parietis longitudinem.
Poſt
id
traiicientur craſſiores et longe ualidiſſimi trabes per tranſ
uerſas
parietis radices: ita ut in tignorum ſtraturas inſideant:
et
dorſo parietem quaſi pontes iuga ue ſuſtineant.
In omni
bus
iſtiuſmodi quas recenſuimus inſtaurationibus prouiden
dum
eſt ne ſit nouum hoc quod adiungis opus aliqua ex par
te
ſui imbecillius quam ut onus ſuſceptum diuque bem que perferat .
Nam illico tota parietis moles in hanc ipſam imbecilliorem
partem ſidendo conflueret.
Sin autem illic fundamenta ad medi
um
parietis erunt commota: et ſupernæ partes illeſæ conſtant:
tunc ſignabis in parietis facie arcum rubrica amplum quantum
exigit
res: hoc eſt ut concipiat ſub ſe id totum quod commo
tum
ſit.
Tum ab altero quouis capite arcus iſtius incipiens
tranſfodito parietem foramine non maiore / quae quod unicum ad
ſe
capiat lapidem arcus: quem nos lapidem alibi cuneum
nuncupauimus: cuneumque hunc ipſum ad ſuas lineas inſtituito
uti
radius a centro iſtius cicli productus diriget.
Poſt id pro
ximum
aliud contiguum foramen adaperito: ſimilique cuneo
repleto
: ac deinceps opere ſucceſſiuo arcum pficito.
Succe
det
inſtitutum nullo cum periculo .

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index