Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 406 > >|
angulos: quas ædificii facies comprehendatur atque concludetur
Atqui eſt quidem lineamenti munus et officium præſcribere ædi
ficiis et partibus ædificiorum aptum locum et certum numerum:
dignumque modum & gratum ordinem: ita iam tota ædificii forma
et figura ipſis in lineamentis conquieſcat.
Neque habet lineamen
tum in ſe ita materiam ſequatur: Sed eſt huiuſmodi ita eadem pluri
mis in ædificiis eſſe lineamenta ſentiamus: ubi una atque eadem in
illis ſpectetur forma.
Hoc eſt ubi eorum partes: et partium ſingu
larum ſitus atque ordines inter ſe conueniant totis angulo totiſque li
neis.
Et licebit integras formas præſcribere animo et mente / ſeclu
ſa omni materia: quae rem aſſequemur adnotando et præfinien
do
angulos & lineas certa directione et connexione.
Hæc cum ita
ſint: ergo erit lineamentum certa conſtanſque præſcriptio concepta a
nimo / facta lineis et angulo perfectaque animo & ingenio erudito:
quem ſi uelimus inueſtigare quidnam ipſum ædificium totaque ſta
tura per ſe ſit / fortaſſis facient ab rem / ſi conſiderabimus quas pri
mordiis quibuſue progreſſibus inhabitandi ſedes / quas ædificia
nuncupant / olim cæperint atque excreuerint: Qui ſi recte opinor /
de tota hac re ſic ſtatuiſſe poſſumus.
Principio genus hominum
in aliqua tuta regione ſibi quæſiuiſſe quieſcendi ſpatia: et illic in
uenta area uſui commoda et grata conſtitiſſe: atque ſitum ipſum oc
cupauiſſe: ita non eodem loco fieri domeſtica omnia et priuata uo
luerit: Sed alibi accubari / alibi focum haberi: alibi alia ab uſum
collocari: adhic adeo cepiſſe meditari ita tecta ponerent: quo eſſent
a ſole et imbribus operti: Idque ita facerent adieciſſe: deinde parie
tum latera: quas tecta imponerentur.
Sic enim a gelidis tempeſta
tibus
& pruinoſis uentis ſe futurus tutiores intelligebant: Domum
parietibus aperuiſſe a ſolo in ſublimi uias et feneſtras: quas cum
aditus et congreſſus darentur: tum et lumina et auræ aptis tempo
ribus
exciperentur: et concepta fortaſſis intra lares aqua uapores
que expurgarentur.
Ita quicunque ille ſuit ſeu Veſta dea Saturni fi
lia / ſeu Heurialus Hiperbiuſque fratres/ ſeu Gellio aut traſo / Cy
clops / ue Tiphinchius / qui iſta principio inſtituerit: Tandem ſic
puto hos fuiſſe condendorum ædificiorum prinos ortus / primosque ordines

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index