Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 406 > >|
Demum excreuiſſe uſu et arte hanc rem arbitror: Variis ædifici
orum generibus inuentis: quo ab res prope infinita redacta eſt.
Namque alia quidem publica: alia priuata: alia ſacra: alia profana
alia ab uſum & neceſſitatem: alia ab urbis ornamentum: alia ab tem
plorum uoluptatem conſtituuntur: Sed omnia ab his / quæ recen
ſuimus principiis manaſſe negabit nemo.
Que ſi ita ſunt in
promptu eſt totam ædificandi rem conſtare partibus ſex:
ſunt eiuſmodi: Regio: Area: Partitio: Paries: Tectum: Apertio:
Hæc principia ſi fuerint percognita fiet ita quæ dicturi ſumus fa
cilius intelligantur: erit ea ſic finiemus.
Namque ergo quidem a
pud nos Regio circumexpoſita totius ſoli amplitudo & facies:
ubi ædificandum ſit: cuius pars ergo area.
Area uero ergo certum
quoddam loci perſcriptum ſpatium: quem quidem muro ab uſus
utilitatemque ambulantur.
Sed areæ apellatione ueniet quoque id / quo
cunque ipſum ædificii loco ſit: quem deambulantes ueſtigio premi
mus.
Partitio eſt quæ totius ædificationis aream in minoris areas
partitur: unde fit ita quaſi membris in unum adactis & coaptatis
totum ædificii corpus minoribus ædificiis refertum ſit.
Parietem
dicimuſ omnem ſtructuram: quæ a ſolo in altum ſurrexerit ab fe
rendum onus tectorum: quæ ue obducta ſtet ab interiora ædificii
uacua obuallanda.
Tectum appellamus non partem illam ædi
ficii ſolum ſublimem atque extrema / qua pluuiæ intercipiuntur:
Verum et tectum id maxime eſt quicquid late / longeque diſten
tum ſupra deambulantium caput adſtet: Quo in genere ſunt con
tignationes / concamerationes / teſtudinata: & eiuſmodi.
Aper
tiones nuncupamus quicquid eſt ubique per ædificium: quem in
greſſum / egreſſumue inde incolis rebusue præbent.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index