Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 406 > >|
Neque hic phyſica illa recenſebimus / quo pacto ui ſolis uapores ex
intimis terræ uiſceribus exhauriantur: atque in æthera tollantur.
Quo
maximo in ſpatio orbis uaſtum incumulum coaggregati: aut im
mani mole ſua faceſſunt: aut radios ſolis excipiendo / qua parte a
refacti ſunt eo in latus labuntur ſuoque caſu aerem impellunt / uen
toſque concitant: Indeque ſeſe intra occeanum acti ſiti immergunt: ma
ri demum infuſi et humore pregnantes iterato aere uagando uen
tis coercentur: et quaſi ſpongia perſtricti guttatim expreſſum humo
rem ſtillent atque impluant: quo & noui terra uapores concruentur:
Siue hæc uera ſint quæ recenſuimus: ſiue est uentus aut ſicca fumo
ſitas terræ: Aut calida euaporatio mota a frigore impellente: ſiue
aeris flatus: ſiue purus aer mundi motu / aut ſyderum curſu & radio
commotus: ſiue generabilis rerum ſpiritus ſuapte natura agitabilis /
ſiue quippiam ſit / quod non in ſe ipſo ſed in aere potius conſiſtat ductum
ex calida ui ſummi ætheris atque incenſione facta ad aerem liquentem:
Siue aliorum alia ulla ratio & opinio indiſquiſitione habenda firmi
or & antiquior eſt / pretereundum cenſeo / quod fortaſſis ab re uideri
poſſit.
Verum hinc ni fallor dabitur ut poſſimus interpretari cur
ſit / quod uidemus alias orbis regiones eſſe eiuſmodi / ut aere gaude
ant lætiſſimo: dum aliæ illis contiguæ & prope poſitæ in ſinu
triſtiore celo et quaſi meſto die conſordeſcant: Nanque id quidem
fieri coniecto aliam nullam ob rem / niſi quod his cum ſolo: & uentis
non bene conueniat.
Siracuſas aiebat Cicero ita eſſe poſitas. ut
integrum per annum accolæ cuiuſque diei ſolem uideant: rarum id
tamen optandum / et quo ad neceſſitas: locique oportunitas non inter
pellarit / in primis affectandum: Summendaque ea omnium erit re
gio: ab qua nebularum uis: & omnis denſioris uaporis craſſitudo
longe abſit.
Compertum habent qui iſta ſectantur / radios ardo
resque ſolis acrius agere / in quo denſum offenderint: quam in raro: In
oleo quam in aqua: in ferro quam in lana.
Ex quo aerem: qui iſtic quam in pro
ximo uehementius efferueſcat: grauem craſſumque eſſe arguunt.
Egyptii de nobilitate contendentes cum cæteris orbis gentibuſ glo
riabantur eſſe apud ſe hominum genus principio procreatum: ne
que alibi procreari oportuiſſe / quae ubi ſaluberrime eſſent uicturi.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index