Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 406 > >|
1præbuiſſe principia: quibus effectum ſit ut hominum cetus cele
brarentur
: Nobis uero tecti parietiſque utilitatem atque neceſſitatem
ſpectantibus
ad homines conciliandos atque una continendos /
maiorem
in modum ualuiſſe nimirum perſuadebitur: Sed ne Ar
chitecto
ea re ſolum debemus / quod tuta optataque diffugia contra
ſolis
ardorés Brumam / pruinaſque dederit: tam et ſi ipſum id haud
quaque minimum beneficium eſt: quam quod multa inuenerit priuatim
et
publice: proculdubio longe utilia: et ad uite uſum iterum atque
iterum
accommodatiſſima: Quot familias honeſtiſſimas et roſtra et
alie
orbis urbes temporum iniuria labefactatas funditus amiſiſſet /
ni
eos patrii lares / quaſi in maiorum ſuorum gremio receptos con
fouiſſent
: Dedalum ſua probarunt tempora: uel maxime quod
apud
ſelinuntios Antrum ædificarit: ex quo tepens leniſque uapor
ita
efficaret ac colligeretur / ut ſudores grauiſſimos eliceret: cor
poraque
curaret ſumma cum uoluptate: Quid alii quam multa iſtiuſ
modi
excogitarunt: que ad bonam ualitudinem faciant geſtationes
natationes
: thermas et huiuſmodi: Aut quid referam uehicula pi
ſtrina
horaria et minuta hæc: quæ tamen in uita degenda plurimum
momenti
habent?
Quid aquarum copias ex intimis recondit iſque
pro
luctas: uſibuſque tam uariis tamque expeditis expoſitas?
Quid
trophea
: delubra: fana: templa et eiuſmodi / que ad cultum religi
onis
fructum que poſteritatis adinuenit?
Quid demum quod abſciſſis
rupibus
/ praefoſſis montibus / completis conuallibus / coercitis lacu
marique
expurgata palude coædificatis nauibus / directis flumini
bus
expeditis hoſtiis / conſtitutis pontibus: portuque non ſolum
temporariis
hominum commodis prouidit: Verum et aditus ad
omnes
orbis prouincias patefecit: Ex quo effectum eſt: Vt fruges
aromata / gemmas / rerumque peritias et cognitiones: et quæcunque ad
ſalutem
& uitæ modum conferant: homines hominibus mutuis
officiis
communicarint: Adde his tormenta / machinas / arces/ et
quæ
ad patriam / libertatem rem / decuſque ciuitatis tuendam au
gendamque
ad propagandum ſtabiliendumque imperium ualeant:
Equidem
ſic arbitior: quotquot a uetere hominum memoria urbes
obſidione
ſub aliorum imperium uenerint: ſi rogentur a quo debellatæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index