Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 406 > >|
1cætera generis eiuſdem: de quibus ſuo loco diſtinctius loquemur
Aliud
enim foro / aliud theatro / aliud paleſtræ / aliud templo ſpa
tii
locorumque debetur.
Itaque pro cuiuſque ratione et uſu habendus
areæ
ſitus erit & modus.
Verum hoc loco ut generatim iſta / uti
cepimus
/ proſequamur / ea tantum attingemus: quæ fore neceſſa
ria
arbitramur / Si prius de lineis aliqua retulero / quæ ad rem com
mode
exprimendam faciant.
Nam de areæ deſcriptione tractanti
bus
conuenit ut de his tranſigamus / quibus ipſa perſcriptio anno
tatur
.
Omnis igitur perſcriptio lineis fit & angulis / Lineæ qui
dem
ſunt extrema perſcriptio / qua integræ areæ ſpatium circun
cluditur
.
Hanc uero ad perſcriptionem pars illa ſuperficiei ſubſti
tuta
/ quæ intra duas mutuo ſe ſe intercidentes lineas continetur /
angulus
dicitur.
Atqui ex mutua quidem duarum linearum inter
ſectione
quatuor conſcribuntur anguli: Quorum ſi erit quiſque
quibuſque
trium reliquorum equalis / recti nuncupabuntur: Et qui
recto
minores erunt / acuti appellabuntur: ut qui recto ampliores
obtuſi
dicentur.
Linearum item alia recta / alia flexa / cocleas &
uerticoſas
lineas hic non eſt ut referam.
Recta linea a puncto eſt
ad
punctum ob longa perſcriptio / ducta ita ut fieri nulla poſſit
breuior
.
Flexa linea pars eſt circuli. Circulus eſt ea perſcriptio
facta
ab altero duorum punctorum: qui in eadem ſuperficie ita
ſit
circumactus / ut toto perſcriptionis ductu ſemper neque plus: ne
que
diſtet minus a medio immobili / quem obambiat puncto / quam cum
primum
circunduci occeperat.
Sed his addendum quod flexa line
a
quam eſſe partem circuli diximus / apud nos hic architectos ſi
militudinis
gratia arcus uocatur.
Et quæ linea aduobus extremis
punctis
flexæ lineæ directa ducitur pari ſimilitudine corda nun
cupabitur
.
Et quæ linea a puncto mediæ corde coæquabilibus utris
que
angulis ad arcum uſque perducta extiterit / ſagicta appellabitur
Et
quæ linea a puncto immobili / quod intra circulum eſt ad flexam ean
demque
extremam circuli lineam perduceretur / radius dicetur.
Et puncto quod
huic
immobili / quod medium intra circulum aſſidet centro nomen
erit
: Et quæ linea recta per centrum tranſiens duobus locis flexam circu
li
lineam ſecabit / diameter appellabitur.
Inter arcus item differentia eſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index