Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 406 > >|
1gligentia / quod tectorum ope deſtituta et nuda relicta ſint. Arma
ni
mirum ædificiorum tecta ſunt contra tempestatum iniurias atque
impetum
.
Quæ cum ita ſint præclare mihi maiores noſtri cum
cæteris
in rebus / tum hac in re uidentur feciſſe / qui tantos attribu
ere
tecto honores uoluerint: ut tectis ornandis omnes condecoran
darum
rerum artes prope conſumpſerint.
Tecta enim uidemus
ære
et uitro et auro poſita lacunaribus aureis lamiſque auratis: &
coronarum
præterea et florum ſcultura et ſtatuis etiam elegantiſſi
me
inſignita.
Tecta alia ſub diuo / alia non ſub diuo. Sub diuo ſunt
quæ
nullos ad ambulationis uſus / ſed unice ad imbrem excipien
dum
ſint poſita: Non ſub diuo ſunt contignationum et teſtudinum
intermediæ
extenſiones: quibus fiat ut ædificio quaſi ædificium
aliud
ſuperimponatur.
In his ergo illud ueniet ut una inferioribus
ædificii
membris ipſum id opus tectum ſit: et ſuperioribus item ſit
area
.
Sed harum quidem contignationum ea pars tectum recte ap
pellabitur
: quæ ſupra caput diſtenta pendeat: quam eandem celum
nuncupabimus
: Quæ uero ob ambulantium pede preſſetur / paui
mentum
tecturaque nuncupabitur.
Sub diuo autem extrema operi
menta
/ quæ imbribus excipiendis imponuntur / pauimenti ne lo
co
ſint / alibi diſquiretur.
Tectorum uero quæ ſub diuo ſunt tam
et
ſi plane in ſe fortaſſe ſint ſuperficies / nunquam tamen erunt ille qui
dem
æque diſtantes pauimento quod operuerint pauimento: Sed
ſemper
in aliquam erunt partem procliuia et obliqua imbrium ef
fundendorum
gratia: At tectorum / quæ non ſub diuo ſunt / planas
quaſque
ſuperficies eſſe pauimento æque diſtantes oportet: Tecta
uniuerſa
angulis et lineis ad areæ figuram parietumque formam:
quibus
operimentum futura ſint / ſe accomodent neceſſe eſt: Atque
hæc
cum inter ſe ſuccedant uaria: nam alia flexis omnibus lineis
alia
rectis et alia mixtis et eiuſmodi: Fit inde adeo ut tectorum quo
que
uariæ et multiplices manarint formæ: Tam & ſi tecta ipſa ex
ſe
ſuapte natura ſint uaria: Quorum alia emiſpheria / alia conca
merata
/ alia fornicata / alia arcubus compluſculis compacta: Item
alia
quæ carinæ dicantur: alia quæ diſpluuia nuncupantur: Verum
utrumque
futurum ſit / omne tectum eſſe huiuſmodi oportet / ut umbra

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index