Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1
m
VLTAS ET VARIAS ARTES QVE
ad
uitam bene beateque agendam faciant ſumma
induſtria
et diligentia conquiſitas nobis ma
iores
noſtri tradidere.
Quæ omnes et ſi ferant
præ
ſe: quaſi certatim huc tendere: Vt pluri
mum
generi hominum proſint: tamen habere
innatum
atque inſitum eas intelligimus quip
piam
: quo ſingulæ ſingulos præceteris diuerſoſque polliceri fruc
tus
uideantur: Nanque artes quidem alias neceſſitate ſectamur:
alias
probamus utilitate: Aliæ uero quod tantum circa res cognitu
gratiſſimas
uerſentur in pretio ſunt: quales autem ſint artes
non
eſt ut proſequar: in promptu enim ſunt: uerum ſi repetas ex
omni
maximarum artium numero nullam penitus inuenies: quæ
non
ſpretis reliquis ſuos quoſdam & proprios fines petat et con
templetur
.
Aut ſi tandem comperias ullam: quæ cum huiuſmodi
ſit
: ut ea carere nullo pacto poſſis: tum et de ſe utilitatem: uolup
tati
dignitatique coniunctam præſtet: meo iudicio ab earum numero
excludendam
eſſe: non duces architecturam: namque ea quidem
ſiquidem
rem diligentius penſitaris et publice & priuatim com
modiſſima
et uehementer gratiſſima generi hominum eſt: digni
tateque
inter primas non poſtrema: Sed antequam ultra progrediar:
explicandum
mihi cenſeo quemnam haberi uelim architectum:
Non
enim tignarium adducam fabrum: quem tu ſummis cæterarum
diſciplinarum
uiris compares: Fabri enim manus architecto pro
inſtrumento
esse.
Architectum ego hunc fore conſtituam / qui certa
admirabilique
ratione et uia tum mente animoque diffinire: tum et
opere
abſoluere didicerit quocumque ex ponderum motu corporumque
compactione
et coagmentatione digniſſimis hominum uſibus bel
liſſime
commodentur: Quæ ut poſſit comprehenſione et cognitione
opus
eſt rerum optimarum et digniſſimarum: Itaque huiuſmodi erit
architectus
: redeo ad rem Fuere qui dicerent aquam aut ignem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index