Baliani, Giovanni Battista, De motu naturali gravium solidorum, 1638

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 43 > >|
tum esse pronunciatum, gravia moveri naturali motu, se-
cundum gravitatum proportionem; Processi ulterius, & peri-
culum feci, num forte iuxta eorum sententiam contingeret,
si corpora dimissa, ejusdem fere essent molis, sed longe di-
versi ponderis, puta unum plumbeum, cereum alterum; &
expertus sum in cereo aliquam longiorem moram in descen-
su, attamen longe infra proportionem gravitatum, globus
quippe ille cereus, in datae
sphaerae
aequalem
cubum␥constituere distantia quinquaginta pedum de-␥scensus, uno circiter pede distabat a solo, quando plumbeustangebat subjectum planum, objecto aere intermedio ni fal-␥lor, sensibiliter resistente, & impediente motum.
Institi
adhuc, & globos in gravitate, & in materia inaequales appendi
funiculis aequalibus, & agitatos animadverti moveri tempore
aequali, & hoc servare adeo fideliter, ita globus plumbeus dua-
rum unciarum, alter librarum duarum, ferreus librarum
34.
& lapideus quadraginta circiter, nec non, & lapis in-
formis, quorum funiculi comprehensis ipsorum semidiame-
tris aequales essent, uno, & eodem temporis spatio moveren-
tur, & vibrationes easdem numero darent hinc inde, sive mo-
tus unius globi fieret per aequalis spatium, sive per inaequa-
le, ita ita qui majori impetu jactabatur, & sic majus spatium
percurrebat, illud tanto velocius pertransiret.
In quibus
peragendis illud praeter expectationem sese mihi obtulit,
quem quotiescunque globi penderent eg funiculis inaequalibus,
ita inaequali motu ferebantur, ita longitudines funiculorum,
durationibus motuum, in duplicata ratione responderent.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index