Baliani, Giovanni Battista, De motu naturali gravium solidorum, 1638

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 43 > >|
1tis supra resistentiam passi, seu impedientia motum; qui
excessus momentum noncupabitur, & quod communiter gra-
vitati
attributum fuit, momento attribui debere, nimirum
ut sit momentum ad momentum, ut velocitas ad velocita-
tem
; Et hinc fieri posse, ut cognoscamus qua mensura, seu
proportione corpora gravia naturali motu ferantur super su-
bjectis
planis, si super eis quomodolibet inclinatis, ipsorum
gravium momenta ubique innotescant, quae majora, aut mi-
nora
videntur censenda, secundum quod magis, aut minus
super plano quiescunt, & sic secundum majorem, aut mino-
rem
inclinationem plani resistentis; quod demum tali pro-
portione
facile fieri mihi existimandum videtur, juxta quam
reciproce momentis proportionantur lineae dictorum plano-
rum
, si ambae ductae sint ab eodem puncto ad idem planum
orizontale; de quo Simon Stevinus l. p. de Statica prop.
19. & acutissime Galileus in Mechanica manuscripta, ubi de
Cochlea, & ego æliquali experientia compertum habui.
Cae-
terum
si per experientiam Scienta hominibus efficitur, prae-
dicta
de quibus saepius repetitis actibus expertus fui, ut prin-
cipia
scientiae habenda fore censui; in quibus occultae con-
clusiones
delitescant, demonstrationibus duntaxat aperiendae.
Rimari caepi; an deprehenderim aliorum erit judicium.
Subjecta paucula, quae presens aliquod otium expedire per-
misit
, de motu naturali solidorum gravium, Amice lector
tibi exhibeo, mox de liquidorum, & deinceps alia plura tam
parata daturus, si haec placuerint.
Placuit sane mihi, vel
paucula tibi dare, qui te ejus ingenii esse confidam, ut non
verba, sed res, easque non mole, sed pondere censeas, felicior
si de eorum genere existimaveris, quae non mole magna sunt,
quod si talia non fuerint, quo minora minus defatigabunt,
sui exilitate, auctoris partus proprios omnino esse probatura.
Idioma latinum elegi ut communius. Praemisi aliqua na-
turalia
principia, sine quibus naturales conclusiones aliunde
duci posse non video.
Quae ex praedictis experimentis inno
tuerunt
, suppositiones appellare, & a reliquis petitionibus se-
cernere
libuit.
Petitiones illas, quibus quid fieri petimus, con-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index