Baliani, Giovanni Battista, De motu naturali gravium solidorum, 1638
page |< < of 43 > >|
1
Mihi quoque, sicut et caeteris hominibus,
inest sciendi cupiditas, nec grave fuit, usque
à primis annis, et aliorum scripta percur-
rere
, et naturales effectus observare, qui
facile mihi persuaserim, ex bisce fontibus,
tum scientiam, tum sapientiam in animum
derivare, si tandem ex effectibus diligentius perspectis, non
modo ad inde consequentes, sed etiam ad causas, usque ad
primam deveniat intellectus.
Statui igitur apud me ipsum
non acquiescere soli relationi plurimorum, etiam doctiorum;
potuisse siquidem contingere existimavi, ut aliqua laterent,
etiam in plurimis oculatissimos, vel non plene ab eis explica-
rentur
; & ratus sum non inutilem laborem futurum, si ex
accuratiori naturae rerum investigatione, & ex affectionum
inde resultantium deductione, circa quod omnis demonstra-
tiva
scientia versatur, aut scitis adderem aliqua, aut doctiori-
bus
acuerem desiderium addendi plura: hinc factum est, ut exci-
tata
mens ex praecognitis legendo, ad ea, quae se offerebant,
secundum privatas, aut publicas occupationes pervestiganda,
converteretur studiosus.
Inter alia dum anno millesimo sex-
centesimo
undecimo, per paucos menses, ex patriae legis prae-
scripto
, Praefectum Arcis Savonae agerem, ex militaribus
observationibus quae occurrebant, illud maxime depraehendi,
ferreos, & lapideos tormentorum bellicorum globos, & sic
corpora gravia, seu eiusdem, seu diversae speciei, in inaequali
satis Mole, & gravitate, per idem spatium, aequali tempore,
& motu, naturaliter descendere, idque ita uniformiter, ut
repetitis experimentis mihi plane constiterit, duos ex prae-
dictis
globis, vel ferreos ambos, vel alterum lapideum al-
terum
plumbeum, eodem plane momento temporis dimissos
sibi, per spatium quincaginta pedum, etiam si unus esset
librae unius tantum, alter quincaginta, in indivisibili tem-
poris
momento, subjectum solum ferire, ut unus tantum am-
borum
ictus sensu perciperetur.
Repetebam animo sapien-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index