Baliani, Giovanni Battista, De motu naturali gravium solidorum, 1638

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 43 > >|
1
3. Portiones minimae peripheriae Circuli concipiende
sunt, ac si essent lineae rectae.
Quaecumque arcus portio est circularis, attamen si est
minima portio, tam parum aberrat a linea recta, ut
non modo quo ad sensum, sed quoad quascunque physicas
passiones, perinde esse videatur, ac si esset linea recta, id-
circo ut petitionem admittendam censeo, quemadmodum in-
mechanicis admittitur illa, quod perpendiculares sunt paral-
lelae, etiamsi in centro concurrant universi, quatenus eisdem
sunt passionibus physicis subjectae, ac si vere essent parallelae.
4. Data recta linea, possimus concipere circulum talis
magnitudinis, cujus portio peripheriae aequalis quo
ad sensum datae lineae, concipienda sit, ac si esset
linea recta.
Haec petitio videtur concedenda, quia si concipiamus cir-
culum, ejusque portionem minimam, ut in praece-
denti, si fiat ut hujusmodi portio ad datam lineam, ita
circulus ad alium, portio hujus, datae lineae aequalis erit, &
similis omnino praedicta minimae portioni, & proinde pa-
riter concipienda ut linea recta.
5. Solida perpendicula libero motu aeque velociter
feruntur, & in tali proportione, ac si essent pendula,
& moverentur in priori portione vibrationum.
Quoniam prior portio non differt sensibiliter a recta, ut in
tertia petitione, nec etiamsi sit major ut in quarta, iisdem
physicis passionibus subjicitur, & exinde motibus aequalibus.
6. Solida naturaliter mota super plano inclinato aeque
velociter moventur ac si essent pendula, & moveren-
tur in tali portione vibrationum, quae quoad sensum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index