Baliani, Giovanni Battista, De motu naturali gravium solidorum, 1638

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 43 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <front>
          <pb xlink:href="076/01/003.jpg"/>
          <section>
            <p type="head">
              <s id="s.000003">PRAEFATIO</s>
            </p>
            <p>
              <s id="s.000004">Mihi quoque, sicut et caeteris hominibus,
                <lb/>
              inest sciendi cupiditas, nec grave fuit, usque
                <lb/>
              à primis annis, et aliorum scripta percur-
                <lb/>
              rere, et naturales effectus observare, qui
                <lb/>
              facile mihi persuaserim, ex bisce fontibus,
                <lb/>
              tum scientiam, tum sapientiam in animum
                <lb/>
              derivare, si tandem ex effectibus diligentius perspectis, non
                <lb/>
              modo ad inde consequentes, sed etiam ad causas, usque ad
                <lb/>
              primam deveniat intellectus. </s>
              <s id="s.000005">Statui igitur apud me ipsum
                <lb/>
              non acquiescere soli relationi plurimorum, etiam doctiorum;
                <lb/>
              potuisse siquidem contingere existimavi, ut aliqua laterent,
                <lb/>
              etiam in plurimis oculatissimos, vel non plene ab eis explica-
                <lb/>
              rentur; & ratus sum non inutilem laborem futurum, si ex
                <lb/>
              accuratiori naturae rerum investigatione, & ex affectionum
                <lb/>
              inde resultantium deductione, circa quod omnis demonstra-
                <lb/>
              tiva scientia versatur, aut scitis adderem aliqua, aut doctiori-
                <lb/>
              bus acuerem desiderium addendi plura: hinc factum est, ut exci-
                <lb/>
              tata mens ex praecognitis legendo, ad ea, quae se offerebant,
                <lb/>
              secundum privatas, aut publicas occupationes pervestiganda,
                <lb/>
              converteretur studiosus. </s>
              <s id="s.000006">Inter alia dum anno millesimo sex-
                <lb/>
              centesimo undecimo, per paucos menses, ex patriae legis prae-
                <lb/>
              scripto, Praefectum Arcis Savonae agerem, ex militaribus
                <lb/>
              observationibus quae occurrebant, illud maxime depraehendi,
                <lb/>
              ferreos, & lapideos tormentorum bellicorum globos, & sic
                <lb/>
              corpora gravia, seu eiusdem, seu diversae speciei, in inaequali
                <lb/>
              satis Mole, & gravitate, per idem spatium, aequali tempore,
                <lb/>
              & motu, naturaliter descendere, idque ita uniformiter, ut
                <lb/>
              repetitis experimentis mihi plane constiterit, duos ex prae-
                <lb/>
              dictis globis, vel ferreos ambos, vel alterum lapideum al-
                <lb/>
              terum plumbeum, eodem plane momento temporis dimissos
                <lb/>
              sibi, per spatium quincaginta pedum, etiam si unus esset
                <lb/>
              librae unius tantum, alter quincaginta, in indivisibili tem-
                <lb/>
              poris momento, subjectum solum ferire, ut unus tantum am-
                <lb/>
              borum ictus sensu perciperetur. </s>
              <s id="s.000007">Repetebam animo sapien-
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </section>
        </front>
      </text>
    </archimedes>