Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 355 > >|
Quinta. Ex his omnibus in aliud incommodum, vel maximum Phi-
loſophi quidam incidebant; aut enim horum locorum expoſitionem ta-
citi declinabant: aut eam minime neceſſariam ad Ariſt. percipiendam
ſententiam aſſerebant; quo quid abſurdius, quid ſtudioſorum progreſ-
ſibus pernicioſius excogitari poteſt?
Eorum verò nonnulli eorumdem
locorum expoſitionem audacter nimis aggrediebantur, atque hinc pueri-
les illæ, ac ridiculæ expoſitiones paſſim auditæ, cuiuſmodi eſt illa, quan-
do Ariſtoteles ait, quod illi frequentiſſimum eſt, omnis triangulus ha-
bet tres; nihil aliud ſignificari volunt, quàm omnem triangulum habe-
re tres angulos.
quod ſi dicat, omnis triangulus habet tres æquales duo-
bus rectis: hic hærent, hinc anguntur: cumque ex his anguſtijs, ac tricis
ſe minimè expedire valeant, aurea verba illa, quibus ingentes ſapientiæ
theſauri continentur, alto ſilentij velo contegere Mathematicarum eos
cogit inſcitia: vnde illud, quod Græcæ linguæ imperitis mutata oratio-
ne acclamandum illis foret, Mathematicum eſt, non legitur.
Nec mi-
nus elegans illa altera expoſitio; Diametrum eſſe incommenſurabilem
coſtæ; quod ſæpe apud Ariſt. legentibus occurrit, nihil aliud ſibi velle,
quam Diametrum eſſe longiorem coſta, quam quidem aſymetriæ huius
ignorantiam Plato de legibus dial. 7. non hominum, ſed ſuum, peco-
rumque
appellare non dubitauit.
Quid illa? cum Ariſt. ait duo cubi, cu-
bus, ipſum loqui putant de duplatione Geometrici cubi, nondum in-
uenta; non intelligentes, eum ibi de numeris cubis ſermonem habere.
Auerroes ipſe tantus vir 5. Phyſ. commen. 15. quàm ſe Mathematicis,
reliquiſque Philoſophis irridendum præbet dum à permutata propor-
tione putat ſerectè in hunc modum pluribus apud ipſum verbis explica-
tum, argumentari,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index