Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 579 > >|
1
PROOEMIVM
AD LECTOREM.
HAbes iam, erudite Lector, in hoc Libro de Motionibus Natura­
libus à grauitate pendentibus, vna cum præcedenti do Vi Per­
cuſſionis ea omnia, quæ præmitti debuerant ad perfectam intelligen­
tiam doctrinæ de animalium motibus, exceptis quamplurimis mecha­
nicis lemmatibus, quæ ſuis locis deinceps iuxta ſubiecti exigentiam̨
exponentur.
Debeo tamen nonnulla præfari de hoc, & præcedenti
Opere, in quibus multoties afferuntur ſententiæ diuerſæ ab Authorum
magni nominis opinionibus.
Hoc tamen ſumma modeſtia, & modera­
tione exequutus ſum; quandoquidem ſententias inſector, non autem
authorum nomina, aut famam attingo: quippe qui ſolummodo veri­
tatem quæro, ſeruata interim dignitate, & fama clariſſimorum viro­
rum: quod conſtat ex eo, quod tunc ſolummodo viuentium autho­
rum nomina recenſeo, cum laudandi eos occaſio offertur; cum vero
controuerſiæ agitantur nomina authorum omnino teguntur, ac ſilen­
tur; quia verò hac tan religioſa moderatione, & modeſtia effugere non
potui contradicentium mordacitates, ideo viſum eſt denuo pollicerę
me ab inſtituto incepto non dimoueri, nec diſcedere velle, neque op­
poſit oribus, ſi qui forſan extiterint, reſponſum vllum apologeticum, &
contentioſum edere velle, ſed tantummodo ſi opus fuerit meam do­
ctrinam melius, & apertius declarare, vel corrigere vbi forſan huma­
no more lapſus fuero.
Vale.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index