Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 316 > >|
cuit in tenebris, & ſolis videtur luce clarius, pluri-
mum humano generi eum hominem profuturum,
cuius conſilio, & opera eg tam diuturnis tenebris
emergeret; propterea ſum arbitratus maximos
quoſque labores experiundos mihi & ſubeundos
eſſe, vt tandem aliquando ea per me in lucem euo-
cetur; propterea libenter etiam expertus ſum, et
tentaui omnia.
Vtinam autem noſtris laboribus
contingat exitus, quem optamus, vt me duce Phi-
loſophia illa tam glorioſa, & vera quae antiqua,
paulatim quidem ſuperioribus ſingulis ætatibus
aucta, ſed craſſis tamen adhuc tenebris circumfuſa
aut ſuauiſſimam lucem aſpiciat, qua indigniſsimè
neſcio quomodo videtur priuari, aut ea frui ſaltem
incipiat.
non enim tantum mihi tribuo, vt plus mi-
hi, quae veritati largiar, & rem adeò obſcuram ve
inexplicabilis ſæpe viſa ſit, tam diligenter exiſti-
mem me interpretando explanaſſe, vt diligentius
nequeat explanari.
Num quae tamen futurum eſt,
vt me mei huius conſilii induſtriæque pœniteat.
Nam ſi me huius Philoſophiæ fontes antea ita clau
ſos, vt nemini paterent, demonſtrante ab eos mul-
to ſtudioſius aperiendos alii poſthac excitabuntur,
& huius virtutis, vt ſpero, & opto, præſtantiam con
ſequentur, mea etiam laus eg aliqua parte fuerit.
Sed quoniam quicunque aliqua ingenii ſui monu
menta poſteritati mandant, ea plerique omnesque ſibi
videntur magnis dicare principibus debere, qui
aut benemeriti ſint, aut literis delectentur, aut pro
excellenti, & ſingulari ingenio quem poſsident, de
aliorum etiam ingeniis verè poſsint exiſtimare.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index