Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 316 > >|
1
BENEDICTVS TITIVS
ROBERTO
F. DVLCISSIMO.
S
. P. D.
Tametsi illud maximè tibi propoſitum eſſe de
bet
, Roberte fili, vt exactam iuriſciuilis faculta­
tem
, & ſcientiam, cui nunc in Piſani iſta gymna­
ſij
luce operam nauas, conſequare; ego tamen ita
ſemper
exiſtimaui, oportere eum, qui iuriſcons.
futurus ſit, non rabula de foro, plurimis, atque
optimis
artibus ornatum eſſe; quo factum eſt, vt
teneriori
adhuc ætate exquiſitius te iis literis inſtituerim, quibus ad
humanitatem
informamur, ac deinde annis procedentibus tuo ipſe
inſtinctu
, necnon aliqua mea cohortatione ad philoſophiam, quæ
de
moribus docet, quæque rerum naturam perſcrutatur, animum
appuleris
, in qua quantum profeceris, niſi tui te fallit amor, facilè
tibi
erit iudicare: Ego certè, quod parentis fuit amantiſſimi, ac filii
laudum
ſitientiſſimi, cumulatè præſtiti; vt ſi quid aut temporis, aut
pecuniarum
iacturę factum ſit, eius in te omnis culpa reſideat.
At­
que
vt intelligas me meas in te omnes cogitationes libenter conſume
re
ſolere, nec de re quapiam magis laborare, quam vt iis virtutibus
excellas
, quæ homines ex vulgi numero eximere conſueuerunt; mit­
to
ad te HIERONYMI BORRII librum, quem de grauium,
& leuium motu præcellens ille philoſophus conſcriptum tamquam
teſtem mutuæ inter nos beneuolentiæ, mihi dono dedit: nam cum is
proximè
ab Vrbe reuertiſſet, atque à me officij cauſſa adiretur, poſt
varios
de rerum noſtrarum ſtatu ſermones vltro, citroque habitos,
delatus eſt, vt maximam ſe, atque adeo præcipuam aduerſæ for­
tunæ
alleuationem, & à moleſtiis aberrationem ab vna pręſertim phi
loſophia
inuenire affirmaret; in qua ita conquieſcere conſueuiſſet, vt
ſuæ
omnes ægritudines hoc tamquam pharmaco lenirentur; quam­
obrem
identidem me ad hoc ſtudium capeſſendum hortabatur; apud
quem
cum deuexam iam ætatem, domeſticaque negocia, quorum
multitudine
propè obruor, excuſarem, hęc tibi præcepta dari opor­
tere
exiſtimabam; & quoniam ſtudiorum cauſſa abeſſes, vehementer
ab
eo contendere cœpi, vt aliquod huiuſmodi ſcriptorum genus, quod
te
ad philoſophiam perdiſcendam inflammaret, nec tamen à ciuili ra
tione
magnopere abhorreret, in tui gratiam pertexeret, vel ſi quid

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index