Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 316 > >|
1Idcirco FRANCISCE Med: Magne Dux quem
COSMO
Parenti optimo, & feliciſsimo ſuperſti­
tem
eſſe voluit immortalis DEVS, vt te Etruriam
adminiſtrante
, ac regente magnum & triſte illud
deſiderium
quod in cælum reuertens vir ille diui­
nus
vniuerſæ huic prouinciæ reliquit ſui, leniatur,
& eius Ciuitates pergant felices eſſe, quod tu tan­
to
Patre digniſsimus filius & propterea etiam reip.
regendæ ſcientiſsimus iis præſis. Ego quoque non
modo
omnibus his cauſis motus, ſed etiam quod
mihi
benignè ſemper facis, & quod à ſtudiis litera­
rum
non abhorres, & quod ad iudicandum de alio
rum
ſcriptis multum habes ingenii, tibi donandum
librum
, quem de rerum grauium & leuium motu
ſcripſi
tuoque nomine modo tuo probetur iudicio
diuulgandum
ſtatuo.
Nam ſi meæ vigiliæ acer­
rimo
tanti Principis iudicio reſpondebunt, reli­
quorum
omnium iudicium, quod de me futurum
eſt
, non pertimeſcam.
Te vero Flos Italiæ Princi­
pum
lectiſsime, qui in omnibus tuis actionibus pa­
trium
animum, virtutem que capias, & eius huma­
nitatis
, probitatis, conſiliorum effigies cunctis re­
lictus
filius iudicaris, non eſt quod multis verbis
orem
, vt hoc meum opuſculum libentiſsimo ani­
mo
accipias, namque te tua ſponte facturum eſſe
ſcribens
confidebam, literarum enim ſtudia, ea­
que
colentes apud te in tanto ſunt honore, vt pa­
trocinio
primum tui num quam ſatis laudati Patris,
deinde
tuo ad ſpem priſtinæ dignitatis, quæ alio­
rum
culpa penè tota fuerat amiſſa literæ, videantur
in
Etruria reuixiſſe: Etenim nemini obſcurum eſſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index