Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575
page |< < of 316 > >|
1cuit in tenebris, & ſolis videtur luce clarius, pluri­
mum
humano generi eum hominem profuturum,
cuius
conſilio, & opera ex tam diuturnis tenebris
emergeret
; propterea ſum arbitratus maximos
quoſque
labores experiundos mihi & ſubeundos
eſſe
, vt tandem aliquando ea per me in lucem euo­
cetur
; propterea libenter etiam expertus ſum, ac
tentaui
omnia.
Vtinam autem noſtris laboribus
contingat
exitus, quem optamus, vt me duce Phi­
loſophia
illa tam glorioſa, & vera quam antiqua,
paulatim
quidem ſuperioribus ſingulis ætatibus
aucta
, ſed craſſis tamen adhuc tenebris circumfuſa
aut
ſuauiſſimam lucem aſpiciat, qua indigniſsimè
neſcio
quomodo videtur priuari, aut ea frui ſaltem
incipiat
.
non enim tantum mihi tribuo, vt plus mi­
hi
, quam veritati largiar, & rem adeò obſcuram ve
inexplicabilis
ſæpe viſa ſit, tam diligenter exiſti­
mem
me interpretando explanaſſe, vt diligentius
nequeat
explanari.
Num quam tamen futurum eſt,
vt
me mei huius conſilii induſtriæque pœniteat.
Nam ſi me huius Philoſophiæ fontes antea ita clau
ſos
, vt nemini paterent, demonſtrante ad eos mul­
to
ſtudioſius aperiendos alii poſthac excitabuntur,
& huius virtutis, vt ſpero, & opto, præſtantiam con
ſequentur
, mea etiam laus ex aliqua parte fuerit.
Sed quoniam quicunque aliqua ingenii ſui monu
menta
poſteritati mandant, ea plerique omnes ſibi
videntur
magnis dicare principibus debere, qui
aut
benemeriti ſint, aut literis delectentur, aut pro
excellenti
, & ſingulari ingenio quod poſsident, de
aliorum
etiam ingeniis verè poſsint exiſtimare.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index