Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 316 > >|
1fortuna nobis dedit, vt ederentur in lucem Xeno­
phanes & auditor eius Parmenides, & ambo ſupe­
riori naturæ cognitioni non mediocre afferrent in
crementum, ac magnus ille Philoſophus Pythago­
ras naſceretur, qui multa iiſdem de rebus politius
perfectiuſque proferret; & philoſophiam à prima in­
choataque forma ad expletam, atque cumulatam
in dies felicius procedentem relinqueret.
Horum
ætati ſucceſsit Anaxagoras, quem, vt conſulto De­
mocritum, Empedoclem, & alios omittam, ma­
gnum attuliſſe optimis diſciplinis adiumentum, &
auxiſſe ſuos diſcipulos ſcientia quadam admira­
bili, conſtans eſt omnium opinio.
Princeps præte­
rea ingenii doctrinæque Plato, ac Timæus Pytha­
goræ ſententias obſcuras, & incognitas illuſtrarunt,
ita tamen, vt quæ tanto viro placuerant ea ἐν αἰνίγμασὶ
auditoribus expendenda proponerent.
Quare ab
ſconditæ illæ ſententiæ difficiles habebant explica
tus, & præter quam à benedoctis hominibus non
intelligebantur.
Poſt eos autem, quorum mentio­
nem fecimus, nonnulli alii grauiſsimi viri in hoc præ
claro ſtudiorum genere ita verſati ſunt, vt multo
acrius quam ſuperiores, & grauius ad philoſophan
dum incubuerint: nam diuino munere donatus
eſt nobis Ariſtoteles Philoſophorum vere princeps,
à quo vno, & facilius, & melius, & breui plura didi
cit omnis poſteritas, quam à prioribus didicerit.
Quoniam autem, ſiue maiorum negligentia, ſiue
temporum iniuria, ſiue alio quouis malo fato fide­
lis illa veterum philoſophorum, qui Ariſtotelem
ætate præſtiterunt, doctrina ad hanc vſque diem ia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index