Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 316 > >|
1arbitror ex vltimis etiam terris à te viros omni libe
rali doctrina eruditiſsimos Piſas tuas quo virtutis
ergò vndique iuuenum examina confluunt hone­
ſtiſsima accerſitos mercede, & quotannis maiore
diligentia accerſiri, vt vniuſquiſque quam tenet
publicè profiteatur, & doceat ſcientiam.
Atque
ſumptus qui faciendi ſunt in eos tam libenter fa­
ctos, & fieri, cum ſcias numquam melius poni poſ
ſe quam quos libentiſsime.
Quo circa me quoque
dum mearum virium imbecillitate cognita nihil
tale cogitabam ſponte tua accerſendum curaſti, &
putaſti dignum, vereorne literatorum paucitate,
qui principem locum obtinerem eorum qui Medi
cinæ ſcientiam profiterentur.
Quemadmodum igi­
tur omnes mei labores qualescunque ſint, tibi de­
bentur, ita etiam mittuntur tibi tamquam Patrono
literarum optimo, & de commodis ſtudioſorum
toto (vt dicitur) pectore ſemper cogitanti.
Tuo
igitur conſenſu, & munere liceat in tuo nomine
huic meæ locubrationi apparere, quæ quidem ve­
luti Virgo caſta, & verecunda malebat ſe conti­
nere domi, quam in publicum prodire.
Et ob id
cum intelligeret te ſalutatum ſibi meo iuſſu venien
dum eſſe, ſtatim ad meum amplexum currens, &
oſculum; Mi pater, inquit num quam futurum eſt,
vt ego neque ſolem aduerſum neque FRANCI­
SCVM Med: Etruriæ Magnum Ducem ad quem
me cogitas honoris cauſa mittere, intueri poſsim.
Quapropter ſi tanti viri ſplendore me vis intermo
ri, mittito.
Sin me filiam tuam æque tibi dulcem,
niſi me fallit animus ac ipſam vitam cupis incolu-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index