Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 316 > >|
1mem mittendi conſilium mutato. Hac mente cum
eſſet, non eſt tamen auſa neque mihi patri, quem vi
debeat in duxiſſe animum vt iret, aduerſari, neque quic­
quam negare Iacobo Saluiato tuarum omnium vir
tutum obſeruantiſsimo, & nobilitate, ingenio, bene
ficentia, fortitudine animi, & rerum vſu florentiſsi­
mo, tibique ſanctiſsimo ſanguinis iure coniunctiſsi­
mo, qui puellam vt parentis dicto eſſet audiens ma
gnopere hortabatur.
Huius hortatione tam grata,
quam neceſſaria animo firmiore facto tandem ſe
venturam pollicita eſt.
Ergo mihi videtur eſſe reli­
quum, vt pro ea humili animo tibi ſupplicem, &
vnum illud à te petam, vt quemadmodum omnes
alios ad te ſalutandi cauſſa euntes complecti ſoles,
ſic eam quam licet humaniſsime excipias, & eius
commodo ita conſulas, vt in aliquo conclauis tui
angulo, vbi conſiſtat, paullulum loci concedas, &
quotieſcunque foras exierit ſolum vt Lælium Tau
rellum, Petrum Victorium, Io: Baptiſtam Hadria­
num, Angelum Guicciardinum, alioſque tuo im­
perio poteſtatique ſubiectos doctiſsimos viros in­
uiſat, recta eodem reuerti ſit puellæ ſemper inte­
grum, ne cui improbo violandæ illius virginitatis
relinquatur locus.
Verbis autem exprimi non po
teſt, quantum ego ſim voluptatis capturus, vbi abs
te, pro tua incredibili humanitate, hanc meam fi­
liam (vt cupio) benigno vultu exceptam audiuero.
Quæ quidem res ſi ex noſtra ſententia ceciderit,
præterquam quod aliquid mihi videbor eſſe, alte­
ram filiam iam natu grandem non ita multo poſt
tibi mittam, ac dicabo, cui me velim ſcias iam diu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index