Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 1055 > >|
1
FRANCISCI
BONAMICI
PHILOSOPHI FLORENTINI
MOTVS initia cauſſaque. venari proximè operoſum eſſe atque diffi­
cile
, & multa de ipſo volumina à Peripateticorum principe edita
reſtantur
, & labores ſummi, quos vniuerſa philoſophorum ſcho­
la
in eius explicationem contuliſſe perſpicitur.
Nam ſiue copia theo
rematum
ſpectetur, ſiue ſubtilitas & obſcuritas: hæc omnia planè
in
motus eſſentia veſtiganda nobis ſeſe obiiciunt: etenim perſiſtit
parum
motus; nec eius aliud quicquam, niſi pars aliqua, atque illa
quidem lubrica, nilque.
ſtabilis obtinens, quin potius indiuiduus qui­
dam
finis eius tantummodò extat; vt facillimè elabatur: tum etiam
quae
multa complectitur, quæ naturis inter ſe diſcreta tantam caligi­
nem
offundunt, vt inter philoſophos admodùm procliue ſit variari.
Augebat quoque difficultatem, quia plurima flagitaret, vt conſtitui poſſet. Nullum enim cauſ­
ſę
genus exiſtit, ex quo non pendeat motus: tempus item locumque.
reſpicit. ſingula verò com­
plura
nobis ſuppeditant quidem, quæ dicamus; ſed ea certè plena ſalebrarum & dubitationis;
verùm
quæ præclaram philoſophandi occaſionem præbeant ſtudioſis veritatis.
Quare non minus
audaciæ
fortaſſe nobis adſcribetur, qui tantum negocium pertentare voluimus, quàm deſiderio
veri
pernoſcendi, ſtudioque.
cæteros iuuandi, qui nobiſcum in hanc pulcherrimam, & honeſtiſsimam
ſpeculationis
arenam deſcenderunt; quæ ſemper apud nos potuere plurimum, & ad ſeſe trahentia
miris
modis, à multis vitæ commodis auerterunt, exiſtimantes ei, qui ſe ad ſpeculationem contulerit;
cuius
multò maxima pars eſt quæ de motu ampliſsima præmia proponi, veritatem nimirum, quæ
ſola
bene inſtitutam mentem paſcit, & fouet, & alioqui fluctuantem ſedat, & multò plus denique
delectat
, quàm laboris immenſitas & anxietas curæ deterreat, eademque.
tum ſeipſam ſuperat, cum
verſatur
in rebus honeſtiſsimis, in quibus optimo iure contemplatio motus numerari poteſt.

His
adde quàm ſit eius animaduerſio neceſſaria, cùm planè informet methodum naturalem, quæ
ſibi
propoſuit ad explicandum illud ſubſtantiæ genus, in quo fons ineſt & origo motus; hoc aut
latiſsimè
patet, atque adeò, vt niſi aciem mentis acerrimè intendas, ſolum tibi, inter ea quæ ſunt,
occurrat
, facileque., niſi diuinitus affleris; nihil aliud eſſe opineris, quàm naturam: ideoque.
certam
materiæ
ſubiectæ rationem in methodo illa ponit: ex quo efficitur, vt cuncta in ſcientia natura­
li
ad eius ſtateram reuocari oporteat.
Hæc quidem per omnia pertinet, quæ ſenſui ſubiiciuntur, &
ad
omne genus vſus ab homine accomodatur, & quaſi officina quędam eſt, & inſtrumentum, vn­
de
ſupellex diuinæ contemplationis expromatur.
Proinde pleraque pars humanę contemplatio­
nis
in tractatione motus impenditur.
Operęprecium ergo facturum eum confido, qui toto pe­
ctore
negocium de motu ſuſcipiat, in eoque.
explicando ſuam operam collocet. Magna enim prin­
cipij
vis eſt, vt non ſemel à viris ſapientiſsimis dimidium totius habeatur, imò ipſum ſolidum to­
tum
prædicetur.
Itaque cum in omnib. reb. agendis, tum maximè in philoſophando rerumque. veri­
tate
veſtiganda, rationem principiorum habere oportet: ſeduloque.
aduertendum, quæ'nam & cuiuſ­
modi
principia ſtatuantur: ſiquidem fundamenti locum occupent in omnibus methodis.
Sicut

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index