Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 1055 > >|
1incomplexa ſint principia, ſaltem remota demonſtrationis & cognitionis aſſerere, mea quidem

ſententia
, non licet, a & duo prima illorum genera facimus. cognitionis inquàm & cognitionis &

eſſe
ſimul ea quæ ſint principia ſolius eſſe, nulla ſtatuimus, quod quidam aiunt: b quippe qui le­

gerimus
apud Ariſtotelem, c tum denique id concretum eſt ex aliquibus rebus cognoſci, cum ex

quib
. & quot conſtet, teneatur.
Igitur omnia è quibus aliquid conſtat, ſunt principia cognitio­
nis
eius, nam quanuis ex illo ordine videatur eſſe materia, poſtea docebimus, etiam materiam,
vbi
fiat intelligenda, principium cognitionis euadere.
Principia verò cognitionis tantum illa
ſunt
, quæ nob.
nota ab Ariſtotele ponuntur; ſiue ea ſint effectus proprij & per ſe, è quibus vt an­
tecedentibus
demonſtratio ſtruitur à ſigno, & quorum facto quodam gyro mentis, quem regreſ­
ſum
, ſeu circulum dicunt; intelligitur cauſſa ope demonſtrationis ipſius propter quid eſt.
Sine
etiam
ſint alia adiacentia & comitantia rei.
d Siquidem nil vertet, opinor, ea quæ ſunt nota nobis

promiſcuè
& communiter ab omnibus ſcientiis vſurpari, veluti de motu dictum eſt, e quarum om­

nium
proprius non poteſt eſſe motus, cùm toto genere diſtinguantur, veluti naturalis & mathe­
matica
.
demonſtrationes autem ipſius quod eſt aut eiuſdem ſint ſcientiæ, quę docet cauſſam, f aut

vbi
vna ad alteram ſe habeat, vt inferior ad ſuperiorem.
Quapropter hoc principiorum genus
ab
altero ſeparatur, quia non obtinet vim cauſſæ.
Secundum genus principiorum omne genus

cauſſæ
complectitur: quandò omnes cauſſę generatim in demonſtrationibus aſſumi queunt, ſed
præcipuè
pertinet ad interna principia quæ ſunt materies & forma: quod tibi qui iam analytica
tractaſti
pluribus non exponam, g nec in eo morabor quòd principia cognitionis virtute ſolum in

demonſtratione
contineantur, principia verò rei comprehendantur actu; largior ero in aſſumen­
dis
principiis cognitionis, & ſi quando opus fuerit, vt in demonſtratione quòd eſt, etiam nota no­
bis
vſurpabo.
Quæcunque tamen principia ſint, idcirco principia ſunt, quia non requiritur eo­
rum
demonſtratio ſimpliciter in ea methodo, in qua ponuntur: licet in alia quandoque demonſtra­
ri
queant, vt ſi principia fuerint methodi ſubalternę: nil enim prohibet, quo minus habeant cauſ­
ſas
ſuperiores, per quas oſtendantur.
Verùm in ea methodo, cuius principia ſunt, vt aliis modis
manifeſta
ſumuntur.
Modi verò multi ſunt, ac ſi generales omnium modos recenſere libeat,
quibus
principia tùm in philoſophia contemplante, tùm in agente, ac demum in ſcientiis, & arti­
bus
percipiuntur & cognoſcuntur ex Ariſtotele recenſebo & explicabo, h aliquot alij ſanè indican­

tur
; ſed nihil de illis ſpeciatim dicitur.
Vnus eſt qui ſolum reſpicit eam philoſophiæ partem,
quæ
poſita eſt in agendo, eſt verò per conſuetudinem: quando nimirum bene maléue agendo ſic
aut
aliter aſſueuimus, & ex actionis illius frequentia contrahimus habitum, quo ſic aut aliter iu­

dicare
cogimur, vt qui furando ſæpius euaſit in furem, furtum iudicat bonum, & hoc illi veluti
principium
eſt conſuetudine partum furtum eſſe bonum.
Reliqui modi in omne methodorum
genus
conuenire poſſunt vt inductio, qua plurium ſingularium ſimilitudo colligitur, conſimi­
lique
modo ſenſus.
Nanque inductione percipimus, ſi ab æquis æqua demantur, æqua eſſe quæ
ſuperſunt
, ſenſu cognoſcimus aquam eſſe frigidam, & primas primorum corporum qualitates.
Aliis quoque modis principia noſcuntur quos Ariſtoteles non exprimit. Sed optimè Auerroes,
optimè
item Euſtratius enuclearunt.
Auerroes inquiens ſignificari vias illas, quæ nullam vim af­
ferunt
menti, vt diuiſionem, id quod etiam docuit Ariſtoteles, i cùm teſtatus eſt ea, quæ ſunt no­

ta
natura, nobis autem ignota, fieri nobis perſpicua diuidendo & reſoluendo illa quæ nobis per­
ſpicua
ſunt.
Additur item ſyllogiſmus quem vocant hypotheticum per naturam, in quo nulla
extat
vis dicti de omni, aut nullo, ſed neceſsitas ſola conſecutionis, tùm quoque exemplum.
præterea ſi vera de vſu dialecticę prædicat Ariſtoteles, k ad idem valebunt arma dialectica. Nam

præter
cętera multum confert dialectica ad inuentionem principiorum, quę ſcientię ſibi ſumunt.
Valet item ad hoc definitio principiorum, vt frigoris & caloris: quod item Socrates approbauit
in
principiis exquirendis, imò excogitauit.
Nam duo ſunt quæ Socrati iure proprio tribui poſ­

ſunt
, l inductiue orationes, & definitionum vſus generatim. vtraque autem ad ſcientiæ principia

conferunt
.
Magna etiam vis eſt experientiæ quæ naſcitur ex memoria rerum quas ſenſus ſemel
atque
iterum ſuppeditat: nanque ex repetita ſenſione memoria propagatur: multæ verò eiuſ­
dem
rei memorię poteſtatem vnius experientiæ faciunt, m ex experimentis verò primorum prin­

cipiorum
cognitio gignitur.
Itaque generatim id ab Ariſtotele pronunciatum. n Principia quæ ſe­

cundum vnum quodque ſunt, experimenti eſſe tradere: o vt puta, aſtrologicę diſciplinę principia

ex
aſtrologica experientia colliguntur: nanque obſeruatis apparentibus quantum ſatis eſt, inuen­
ſunt aſtrologicę demonſtrationes conſimilique.
modo principia ſe habent in alia quacunque ſcien­
tia
vel arte.
Itaque experimentum ea ſubminiſtrat, quę verè inſunt in rebus quorum ſi nihil
omiſſum
fuerit, in promptu erit illa demonſtrare, quę demonſtrationem recipiunt, cuius verò
non
eſt demonſtratio ſuapte natura, cuiuſmodi ſunt principia quæ nos hoc ipſo tempore tracta­
mus
, ea manifeſta facere.
Quamobrem monente Ariſtotele plurimum poteſt in ſcientiæ prin­
cipiis
ſtatuendis experientia.
Quo miror magis hoc caput ab Auerroe prætermiſſum. Niſi cum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index