Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
Erat
hoc in mirandis, quòd amicus quidam ſuper duobus ſcabellis, bicubiti ſpatio diſtantibus, col­
locaret
duos cyathos vitreos, vel cotylas figlinas, vnam hinc, alteram illinc, aqua ſemiplenas, & fu­
ſtem
imponeret, qui ambobus extremis in vtraque cotyla inſiſteret, poſt magno impetu fuſte alio ro­
buſtiore
in medio feriens illum frangeret, cyathi tamen non concuterentur, nec effunderetur aqua,
ne
dum frangerentur.
cauſſa quęrebatur huius euenti, eam, cùm ex eiſdem principiis deſcendat;
ac
ſuperiora problemata; libuit etiam hoc loco philoſophandi gratia ſubſcribere.
Fuſtis qui
imponitur
, eſt aridus & fragilis, & eius craſsitiei, vt à grauiore ictus facilè ſuperetur, cuius fra­
ctionem
adiuuat, quae extremis paullulum inſiſtens, idem propè eſt, àc ſi maneat in aëre ſuſpenſus; vn­
de
etiam maiorem plagam accipit, à nullo adiutus, quod vnà percutientis impetum retundat, quem­
admodum
monſtrat Ariſtoteles, a vbi cauſſam reddit, cur laborioſius brachio ſit inanem iactaſſe

manum
, quae cum lapide.
& cùm ſit aliquantò productior; ob eam cauſſam ob quam productiores
haſtæ
facilius vibrantur, quàm breues: eſt enim virtus extentior, ideoque.
debilior. Itaque adſunt om­
nes
cauſſæ, quæ amplificent fragilitatem; ictus maior, atque celerior, in medio, quod etiam ſuapte na­
tura
debilius eſt extremis, quippe quae plus diſtet à principiis ſuſtinentibus, vt docuit Ariſtoteles.
b Cùm igitur vehementiſsimus ſit, & celerrimus ictus, etiam celerrima fractio conſequitur, & cum

fiat
de loco ſuperiore, medias parteis eadem celeritate deprimit; cùm illis propter continuitatem pa­
riter
attolluntur extrema; ideò ſpatium non ſupereſt oppreſsioni vaſium in quibus eſt aqua.
pro­


inde
neque franguntur, neque tantiſper quatiuntur.
AA. ſcabella duo, BB. duæ cotylæ; baculus
integer
CC. D. medium, & locus ictus, CD. DC. duæ partes baculi.
Ex his efficitur, vt quo
medium
ſit craſsius, aut denſius, per id etiam motus ægrius obeatur.
inde per aërem citius, quàm
per
aquas animalia mouentur, & facilius in aqua dulci, quàm in falſa merguntur.
Itaque dum oleę
condiuntur exploraturi ſatis'ne ſalis impoſitum ſit, obſeruamus enatent'ne oua: nam ſi minus aliud ſal
adiicimus
, donec enatent.
Et hæc ipſa reſiſtentia in motu elementi cauſſa eſt ſucceſsionis & temporis.
a 4. Seſt.
probl.
b que Mech.
16
.
3[Figure 3]
SI etiam interna reſiſtentia facit, vt mobile per ſe moueatur, & habeat ſucceſsionem; ergo & ani­
malia
& mixta & elementa, dum generantur, cùm intus obtineant, quod reſiſtat, per inane
quoque poterunt temporis ſpatio concitari.
Sic fiet, vt Ariſtotelica demonſtratio 4. naturalis auſcul­
tationis
allata pertineat ſolùm ad corpora ſimplicia, atque illa quidem, poſteaquam genita fuerint: ſo­
la
enim hæc carent interna reſiſtentia, veluti ſuprà dictum eſt.
Quod ſanè pronunciamus ita, perſpe­
ctis
ſolùm vacui meritis atque mobilis, cęteriſque.
dimiſsis quibus vacuum ab Ariſtotele confutatum

eſt
, & id præſertim, quod infinitum antiquiores philoſophi poſuerant.
Cùm enim ibi nulli ſint ter­
mini
motus; cùm etiam nulla vis ab aliquo mouente impreſſà: quippe quæ ſine contactu & ſine
medio
communicari nequeat, aliaque.
multa deſint quæ motus neceſſariò requirit, planum quae à natu­
ra
vacuum abhorrebit.
Nos igitur hæc a ſermone noſtro ſegregamus; illud agimus quod accipit
vacuum & mobile nuda, & talem reſiſtentiæ motuſque.
cauſſam in vacuo ponimus. Verumenimuero
licet
hoc loco animaduertere alias item cauſſas à quibuſdam afferri quibus etiam in illo mobilium
genere
ſignificetur ineſſe reſiſtentia quædam interior, aut exterior, vnde ſucceſsio, & tempus in­
conſequendo
ſuo cuiuſque loco proficiſcatur, atque adeò, vt etiam ſi elementum iam genitum in vacuo
verſetur
, illud itidem, non ſanè mutatum, hoc eſt, temporis puncto locum ſuum adeptum, ſed motum iri, hoc eſt,
in
eum locum tempore peruenturum credere poſsimus; ſpatium, videlicet, ſolùm ab omni ſenſili qualitate
ſecretum, quod inter vtroſque terminos motus interiicitur, à quo & ad quem; prętereà diſtantiam rei,
quæ
mouetur: nam, dum ipſa prius ſummam anteriorem ſui partem mutatur, aliud ſpatij punctum quae ſecun­
dùm
poſteriorem occupat.
Quantumuis ergo ſit vacuum, nihilominus in eo fiet motus. Confirmant

propoſitum, hoc modo.
Fingamus enim lapidem qui nunc eſt in cęlo, per vacuum ad terram vſque deferri.
Verùm ſanè eſt, ſi dicamus lapidem eſſe nunc in cęlo, mox illum ipſum eſſe in terra. Quæritur nunc
an
idem ſit temporis punctum quo eſt in vtroque termino, aut potius aliud: idem dicere prorſus eſt prę­
ter
opinionem, ſi alterum eſſe dicatur; at inter quælibet duo puncta tempus interuenit.
Igitur illa mu­
tatio
temporis interuallo fuit abſoluta; ob eamque.
cauſſam motus anteceſsit. Poſtremò corpus cęle­
ſte
per medium aliquod plenum non mouetur, & tamen in tempore agitatur.
Itaque non medij qualitas,
ſed
ſpatium ipſum per ſe ſufficiet ad præſtandum motum in elementis.
Hæc ſi ita ſe habent, nulla pror­
ſus
neceſsitas vrget, vt medium intercedat, quod in elemento motum efficiat.
Ita fiet, vt admodum lu­
brica
reddatur Ariſtotelis demonſtratio qua conatus eſt vacuum è rerum natura tollere.
Hæc enim
ipſe
accipiebat ſuper quibus ſuam ſtrueret demonſtrationem (redigam enim rationem illam ad pauca.)
Primùm
quidem mobile tardius citiuſúe moueri, quo magis aut minus illi medium reſiſtit.
Ex quo
efficeretur, vt, ſi medium nil prohiberet, in eo velocius tardiusque.
non fierent: quamobrem neque motus; ſed, ſi
fortè
mutatio, quae inter alia ſic à motus diſtinguimus, quae in ea nec tempus, nec ſucceſsio reperiatur.
Prętereà tantam eſſe proportionem temporis ad tempus, quanta eſt reſiſtentię ad reſiſtentiam, vt puta: ſi magis hoc
reſiſtit
quae alterum, vt duo, tanto quoque tardiorem motum futurum tanto que.
plus temporis requiſiturum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index