Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
a 2. de cęl.
Lib. de in­
greſ
.
b 2. Poſt.
a T. 9.
4[Figure 4]
E CORPORIBVS, vti dictum eſt, quædam ſimplicia ſunt, quędam verò conflata ex his.

Ea
ſanè ſimplicia ſunt, quæcunque principium motus habent in ſeipſis ſecundùm naturam;
ea
verò quæ motum ab alio impetrarunt compoſita; quæ quidem inanima & animata eſſe nihil
prohibet
: quanquam exiſtimauit Simplicius & inter noſtros Zimara, decepti, vt puto, fallacia
quadam
ſecundùm conſequens, compoſita ſolùm eſſe animata: quandoquidem ea ſint quę ab alio
principium
ſui motus impetrarint, ab animo nimirùm; eademque.
motibus mixtis agitentur, laxa­
tione
, tentione, volutatione partium, & omnino tractu ſimul & pulſu: ſunt enim & hi motus compoſiti,
iidemque.
ab alio fiunt. Sed ex inanimis etiam nonnulla compoſita ſunt, vt metalla & foſsilia quæ item
alij
referunt acceptum ſui motus initium, per quod diſtinguuntur ab animatis: quoniam illa, vt
ſupra
dictum eſt, extra ſe habent principium, à quo mouentur; hæc verò intra.
proptereà mo­
uentur
inanima quæ ſunt compoſita; quoniam ſui motus habent initia, non eiuſmodi ſanè quæ
moueant
, ſed per quæ moueantur, à ſimplicibus aut: nanque non habent ſimplicia talem motum
per
aliud, quae per ſuam ipſorum naturam: at illa principium ſui motus obtinent beneficio corpo­
ris
ſimplicis, quod dominatur, & enim ſecundùm ipſum mouentur: cùm verò exuperantiæ frœni
ex
mixtura naſcantur; neceſſe quoque eſt, vt & temperatus ſit hic motus, & non ita purus, vt adeò
promptè atque expeditè finem ſuum conſequatur, ſed aut ſegnior ſit, atque remiſsior, quae coporis illius

ſimplicis
, quod dominatur, vbi ſecretum fuerit à mixtura, aut non ita ſit ad perpendiculum, quem­
admodum
illorum eſt, quæ grauia ſunt, aut leuia ſimpliciter, aut etiam non obtineat ſummum extre­
mumque
.
locum qui corpori dominanti debetur, vt puta, ſi aëreum fuerit, aquæ planitiem occupabit,
non
aut locum aëris intimum: ita impari velocitate caro terraque.
cientur, nec ſtellę quæ diſcurren­
tes
vocantur in quibus initium motus eſt duplex, alterum natiuum quod attollit, atque alterum violans
quod
deprimit & detrudit.
motu recto ſimpliciter aguntur, ſed in latus: fabrique. rectitudinem pa­
rietis
exploraturi plumbeo perpendiculo quod grauiſsimum eſt, vti ſolent: itidemque.
nautæ fabricant
lineas
quibus maſſas plumbeas appendunt, vt maris altitudinem metiantur quas βολιδας appellant,
vel
καταπειρατηριας, aut παταπειράτας; noſtri, lo ſcandaglio, quia magis accedat plumbum
ad
diametrum mundi, quae quodquam aliud corpus: oleumque, cùm ſit aëreum, tamen enatat in
aqua
ſolùm, nec in aëre manet ſuſpenſum.
Quocirca non iniuria motus ſimplex eſt ſimplicium
corporum
, compoſitorum verò mixtus; licèt & mixtorum motus ſemper imitetur motum eius cor­
poris
ſimplicis quod primas obtinet in mixtura: ob eamque.
cauſſam ab Ariſtotele dictum eſt.
b Manifeſtum eſt quae horum quidem omnium cauſſa eſt, quæ in incompoſitis eſt differentia: vſque

adeò
vt hæc bellè reciprocentur, ſimplicitas motus & corporis, & ex aduerſo vtriuſque rei mixtura.
Nam ſi corpora ſimplicia conflata ſunt è principiis quorum vires ab vllo contrario labefactatæ

non
fuerint, neque retuſæ: profectò ſummi gradus erunt functionum, nec ſummi functionum gra­
dus
ab aliis initiis, quae ab iis quorum vires integræ ſint, proficiſci poterunt, quae ſi hæc ſecum commeant,
vtique & illa commeent neceſſe eſt, motus .ſ.
temperatos ex principiis extare non integris, atque vbi
non
ſint ſalua principia, nec ſummas functioneis edi poſſe.
Itaque hoc loco Græcorum aciem deſe­
remus
, & repudiabimus Simplicium, Theodorum, & horum imitatorem D. Thomam in libris de cęlo;
eorumque.
motum quę mixta ſunt, quae pro dominantis ratione fiat, ſimplicem eſſe negabimus. ob eamque.
rem animal, cùm ſecundùm naturam mouetur animo feriante, quia moueatur vt terra, ad eum
peruenire
gradum quem terra aſſequi potest, neutiquam dabimus; cuius ſignum, quae etiam mergitur ægrè
cadauer
in aquis, neque item concedemus cœlum, quod ipſi mixtum eſſe voluere, vt parteis Aca­
demiæ
tuerentur, aut religioni fauerent, vti debuerunt, quia motum dominantis elementi ſeque­
retur
, motu quoque ſimplici concitari.
Quapropter ſi nullum apud nos elementum eſt penitus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index