Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
[Figure 1]
[Figure 2]
[Figure 3]
[Figure 4]
[Figure 5]
[Figure 6]
[Figure 7]
[Figure 8]
[Figure 9]
[Figure 10]
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
< >
page |< < of 1055 > >|
Itaque Homeri iudicium nouimus à ſapientibus eſſe approbatum, qui exultantem Aga­
memnonem
primis illis temporibus induxerit.
Vlyſſe & Achille mirandis inter ſe modis al­
tercantibus
, vt vſque etiam ad conuicia euehi ſolerent, & Ageſilai prudentiam omni illuſtri laude
celebratam
qui æmulationem, veluti ſtimulos quoſdam intulerit reip.
ac ſemper adeſſe ſtu­
duerit
, quod inter ſe ciues boni contendant, augente ſtudia contentione, concordia verò con­
ciliante
deſidiam.
Quo factum eſt, vt viri doctiſſimi, quanuis ſuos commentarios ſuppri­
mendo
reprehenſionem ſe fugere intelligerent, quia poſteros tanto bono priuare non ſolùm
iniurium
, ſed impium & nefas eſſe iudicarent, quanuis etiam eorum iudicia ſubituri eſſent,
qui
fortaſſe plus, quàm ipſi de ſe intelligerent, aliòque; per cogitationes ſuas diuerterent,
contenti
fuerint, ſi ita ſua probarentur, vt tanquàm diſputata contentius aditum ad ve­
ritatem
patefacerent, cuius quiſque bonus nonmodò ſtudioſus, verumetiam curioſus eſſe de­
bet
.
Nam latet veritas in profundo, & diuerſis veriſimilibus inuoluta variis etiam mo­
dis
tentat mentes noſtras, & in diuerſa ſtudia rapit.
Cùm igitur ego quoque à Celſiſſimo
Patre
tuo in veſtra præclariſſima collegia fuerim cooptatus & adhuc auctoritate tua
negocium
publicè docendi ſuſtineam, tibi gratias ago immortales, & in eo me laudo, fortu­
natiſſimumque
; prædico cui datus ſit locus ingenij mei vires experiendi, & ea narrandi quæ
ocium
litterarum merito tuo mihi ſuppeditat, & vſu quotidie cognoſcendi partem aliquam
veritatis
, quam ſi poſteritati communicauerim, & grati animi officio erga te functus eſſe
videar
, & in alios, ſi fieri potest (vt eſt humana conditio) boni aliquid contuliſſe.
Et quanquam
multa
me ab incepto deterrebant, cum quia poſteriores cogitationes meliores eſſe ſolerent,
tum
quòd plura in dies experientia rerum magiſtra ſapientiſsima doceret, non pauca etiam
lectio
| iterata librorum, complura nouæ diſceptationes, & ſcripta diſertiſsimorum hominum quæ
ad
meas manus quotidie veniebant; vicit tamen illa cura, vt cæteris, ſi poſſum, quoquomodo
prodeſſem
, maximeque;, vt meæ ergate voluntatis aliquod ſignum darem.
Acceſſerunt exhor­
tationes
amicorum, qui ex tam diuturnis laboribus aliquid expectabant: nuper etiam magnum
momentum attulit huic meæ deliberationi, & coram Piſis, & per litteras eruditiſsimus, atque
integerrimus
vir Thomas Finckius Vuetſpergenſis, cuius iudicium cùm ſemper maximi fe­
cerim
, in hoc etiam eius auctoritatem ſequi non dubitaui.
Quapropter è noſtris ſermonib. atque
diſceptationib
. tanquam mundus quidam Empedocleus è lite exortus hic liber ad te rectà con­
tendit
, clientis tui fidem, laborem, ſtudium, & induſtriam tibi ſignificat; ob id à te hilarè ſe acce­
ptum
iri ſperat.
hoc vnum expetit; id ſi fuerit aſſecutus, alacritatem quoque aliis addet quos
iam
ſub eiſdem auſpiciis edere cogitauimus, vt ad te quam primùm aduolent, & perpe­
tuæ
erga te pietatis noſtræ ſint optimi teſtes.
Vale. Piſis XIV. Kal. Decemb.
CIO
IO LXXXVII.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index