Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
nus
mobilis non ſufficit ad aperiendum illud principium quod in præſentia veſtigamus; vlterius etiam pro­
cedendum
eſt, & alia hypotheſis aſſumenda quæ talis eſt.
Nam fingitur hoc mouens eſſe continuum, non
ſecus
atque mobile ipſum.
Verùm, quia latet modus, quo continuitas huic ipſi mouenti tribuenda ſit,
& extat repugnantia quædam inter ea quæ mox dicenda ſunt, atque illa quæ nos olim conſtituimus è *.
Phyſ. anteà libet explanare, quemadmodum accipiendum ſit in hac ratione continuum. Nouimus enim conti­
nuum
per ſe & per accidens eſſe, vt id quod ineſt in continuo, velut albedo.
Rurſus mouentia poſſunt
à
nobis exponi continua, vel quia ſint corpora, vt ſi ſaxum ſuo pondere moueat aquam, vel etiam virtutes
in
corpore, vt grauitas.
Iterum continuum mouens eſſe potest, ſi non vnum cum mobili ipſo ſimpliciter
factum
: oportet enim ea ſe tangere, vt & nuper acceptimus, atque olim demonſtrauimus; ſicuti cor cui ner­
ui
, aut venæ appenduntur, aut prætereà, quia mouens cum mobili extendatur, quod euenit fortaſſe in
ea
quæ tantum mouent, quantum proximè tangunt.
In hoc igitur loco mihi videtur Ariſt. adhuc inde
finitè
ſumere mouens, ſeu corpus à mobili ſeiugatum, ſeu virtutem in corpore, ſed planè tale, vt cum

mobili
non continuetur; veluti cum arteriis, aut neruis ipſum cor, vt ex illis vnum totum continuum fiat
ſecundùm
longitudinem: verùm ita continuum, quia inter ſe aptentur, vt ſimul diuidi poſsint, & quæ­
libet
pars mobilis obtineat certam partem ipſius mouentis, quod fortaſſe euenit in illud genus formarum
quæ
cum actu vnum ſint, potentia plura exiſtunt: quae ſiquis hanc mouentium rationem complecti velit

alterum genus formarum quæ per eſſentiam communicantur, cùm.
eſſentia ſit indiuidua, virtutem poteſt
accipere
: nam virtus earum cum ſubiecto quoquo pacto producitur, cùm quacunque pertineat, neque
pars
vlla, quanuis minima, talis virtutis expers ſit; nam ſic etiam veluti diuidua cogitatur, & cum ſubie­
cto
producta.
His ſtantibus facilè erit explicatu, quemadmodum conſtituendum ſit id quod ſe per ſe
mouet
primò: non enim quia mobile B. ſecluſo A. partem habet aliquam in ſe quæ ſe per ſe moueat, & re­
liquę
ad eius motum moueantur, ſed totum quod conſtat ex A. & B. eſt id quod ſe per ſe mouet, cùm in
eo
quippiam ſit quod mouet, atque aliud quod mouetur.
Ita totum per ſe mouetur excluſis partibus illis
quæ
ad motum eius agitantur, vt ſi virtus quædam mouens, vel per molem cordis, vel etiam per ſpiritus diffuſa ſit.
Hæc ſunt quæ per ſe primò mouentur; non quia moueantur ad motum partis cuiuſpiam, ſed quoniam ha­
bent
in ſe duo motus initia rediſtincta; ſi totum accipiatur, quod conſtat etiam è carne & oſsibus, hoc per ſe
primò
non mutetur: nanque ibi ſunt prætereà membra quæ ad motum ſpirituum, aut cordis excitantur.
Vnde etiam profligatur illa dubitatio quam in medio afferebat Ariſtoteles:a cum ſint vtraque continua, & ab

alterutro
, aut ab vtroque pars deteratur; vtrum'ne reliqua pars mouentis mouere poſsit, & pars reſidua
moueri
, an potius vtræque ſuum officium intermittant.
Cur enim non moueatur, ſi è duabus partibus mobili .ſ.
& mouente conflatur? verùm ſi moueatur adhuc, ergo totum animal primo per ſe mobile non erat;

quandoquidem etiam ſine aliqua eius parte motus fieri poſsit.
Hæc dubitatio quidem, ſed eiuſmodi tamen,
vt
negocium exhibuerit interprętibus:b accipitur enim quippiam cuius oppoſitum concluſum fuerat, neque enim

parte
quieſcente totum moueri poterat.
Rurſus aliquid euenit quod iis repugnet quæ nuper tradita ſunt;
nimirùm
non ex eo iudicandum eſſe aliquid mouere ſe per ſe; quam quædam pars ſe per ſe moueat; hîc aut ac­
cipitur
in toto pars quæ ſe per ſe moueat.
Idcirco Vicomer. aiebat primùm, talem eſſe ſolutionem eius dubita­
tionis
, quae prius in toto partes in potentia forent: ideò partes non ſe mouere per ſe.
quod enim ſe per ſe mouet,
actu
ſit oportet: at cùm ſeparantur à toto, tum iam in actum erumpunt: proptereà semper ſe mouere queunt.
Ita ergo cum Ariſt. partes in toto ſuperius accepiſſet, quatenus in toto ſunt; ita verò ſolùm poteſtate sunt,
per
ſe moueri partibus denegauit; in 7. verò Phyſ. deſignari tantum partem, non aut actu diſiungi à toto.
Sed
hoc
quod poſtremò loco allatum eſt, non valde aptè pronunciatur, quod enim ſumitur ex deſignatione, adæ­
quat
, vt ipſi volunt, diuiſionem quę reipſa fit.
notatur enim actus partium certus ab omnium aliarum actu ſegregatus,
vt
etiam, ſi natura id efficeret: idem conſequeretur quod tribuimus partibus ipſis ex deſignatione acceptis: veluti
ſi
deſignemus certam partem, aut ſedem in cœlo & terminos motus; tantum valet, àc ſi natura partes eiuſmodi
produxiſſet
, & illis certum locum aſsignaſſet: ob id in propoſito rei natura non variatur.
Inſuper Ariſt. verba repu­
gnantiam
continerent: paullò enim antè acceperat fieri motum, quia ſingulæ partes è duobus principiis conſtent;

non aut quia moueatur totum ab vna prima parte quæ moueat ſeipsam.
Quamobrem ſi ſtatuamus ita cohęrere
mouens, & mobile; ſeruatur ratio 7. Phyſ. ibi enim continuum ſecundùm longitudinem ſumebatur, & vnum ex mouente &
mobili
, vt ex manu, calamo, & charta; proptereà manu quieſcente reliqua etiam neceſſariò manebant.
ſed hîc.
cum in qualibet parte ſint vis mouens & mobilis; etiam ſi ſeparentur à toto per ſe mobile adhuc eſt: verùm non
eadem ratione, cum anteà poteſtate quidem partes mobiles eſſent, & totum actu per ſe primò moueretur, poſt diui­
ſionem
verò actu factæ ſunt, & ideò ſe per ſe mouent, vt ſi tota lacerta moueatur, cuius vis per vniuersum cor­
pus
extenditur: totum eſt id quod ſe per ſe primò mouet, quoniam eſt in actu; partes aut motu vacant, cum in
actu
non ſint; verùm ſi diuidantur; actum aſſequuntur, & plura ſunt quę ſe per ſe primò moueant: quin in ſingulis
eius partibus vtraque facultas, & mouens & mobilis exiſtat.
Ex his igitur conſtat, quemadmodum conſtituendum
ſit
id quod ſe per ſe mouet: immobile enim mouens eſſe oportet, & mobile, è quibus, vnum per ſe fiat.
immo­
bile
verò hactenus, quantum pertinet ad eam ſpeciem motus, cuius ipſe auctor eſt; nec dum enim ſimpliciter im­
mobile
conclusum eſt, ſed in hoc aſsiduè verſamur, & vrgemur: in hoc enim puncto pertinaciter hęrere oportet.
a 8. Phyſ.
T
. 44.
b 7. Phyſ.
15[Figure 15]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index