Buonamici, Francesco, De motu libri X
page |< < of 1055 > >|
1tuæ refulget, quæ cæteris iter ad Cœlum non vſitata, nec peruulgata via commonſtrent.
Vetera non repetam: ſuperat enim laudem omnem antiquitas; tempora noſtra ſpecto. Quid
in
politiorum litterarum genere Victorius quod attigit non adamuſſim expoliuit?
Quid in
arte
medica non obtinuit Vidius, qui rem vniuerſam ad tenue ſic elimauit, & dulciter
elocutis
eſt, vt ſi Muſæ eam artem docturæ fuiſſent, non alia certè, quàm Vidij lingua,
methodoque; vſuras fuiſſe putem?
Quoties me ſuo carmine rapit dulciſſimus cygnus ille
Bargæus
?
Quid de Piccolhominis Strozisque; Kyrtaeo, uno atque altero Io. Baptiſta dicam?
Mitto complures alios insignes & philoſophos, & poëtas: hos hîc recenſere placet, qui,
quod
inceperint, omnino perfecerint; aliisque; exemplum dederint, vt potius ab iis imitandi
ſint
, quam quippiam illorum induſtriæ labore alieno queat accedere.
Sed conatum ſolum
magno
in pretio quoque habitum domeſticis exemplis tibi ſignificare poſſim FERDINANDE
Celſiſſime
.
Nam quis non ſummis laudibus in cœlum tollat Americum Veſpuccium?
Hic ignotas, & periculoſas nauigationes adgreſſus cum primus è multis prouinciis, quæ
ad
occaſum, meridiemque; iacent, aliquot luſtraſſet; vnde tantum Regum Chriſtianorum
opibus
acceſſerit, cum ſacris, quæ gentibus illis communicata ſunt, tum etiam diuitiis, quando
merces
inde aduectæ, quibus humano generi ſalus magno cum commodo pararetur; im­
menſa
theſaurorum copia, atque ornamenta regia complura ad vos comportata; quia ratio­
nem
eas luſtrandi præmonſtrarit, animosque; incipiendo aliis addiderit; illi orbis parti, quam
primus
ipſe peragrauit, ex ſuo nomine nomen dedit.
Ex quo liquidò conſtat præmonſtra­
tori
plus habitum fuiſſe gratiæ non infrequenter, quàm perfectoribus.
Prætereo de in­
duſtria
innumeros alios ciues tuos, qui nouarum artium inuentores maximas copias do­
mum
retulerunt, vrbem templis auguſtiſſimis, ædificiis ampliſſimis auxerunt, & imperij
fines
vni tibi latè propagarunt.
Vt non immeritò tu, qui tantos talesque; viros hodie mo­
deraris
, in maximis Regibus numerari debeas: nam ſi magnum ille cenſebat imperare
non
auro, ſed habentibus aurum; tu nonmodo iis, quæ poſſideant homines, neque poſſiden­
tibus
hominibus imperes; ſed poſſidere ſcientes tranquilliſſimè regas.
Ego igitur, qui Pe­
ripateticam
Philoſophiam non ex riuulis, ſed ex ipſo fonte Ariſtotelico miſſo omni fa­
ctionum
ſtudio nunc inſtituerim haurire, & primus qui inter tuos in hac ſecta libertate
recuperata
meum iudicium planè ſequar; tametſi non perficiam; cur etiam laude aliqua,
quia
ſim auſus, quia cœperim, dignus non habear?
Alij nos ſequentur qui indicata ratio­
ne
, & via magnum huic cœpto afferant incrementum, & id demum conſequantur, quod
in
omnia tempora clarum, atque illuſtre futurum ſit: quæ enim verè cogitata ſunt, diutius con­
ſeruari
ſolent, nec hominum interitu occidunt, ſed iterantur in immenſum.
AEtas finem
trophæis
affert, imperia collabuntur.
Vna veritas perpetuò durat, ad quam cum omnium
proximè
, quantum hominis ingenium fert, acceſſerit Ariſtoteles; nulla erit ætas, nulla
gens
, nulla religio quæ ipſum nonmodò non tactura, ſed ſedulò tractatura, & aſſiduè in
manibus
habitura ſit.
Vnde etiam fore confido, vt qui in vnis auctoris huiuſce veſtigiis
inſiſtat
, locum in philoſophia ſit ſemper habiturus.
Video verò & propemodum auguror
te
patris tui pij, felicisque; inſtituta tenentem, ita in vna litterarum omnis generis ornamenta
incumbere
, vt breui talem quendam viſuri ſimus, qui quemadmodum à ciuibus tuis in cæ­
teris
artibus factitatum eſt, qui eas à rudi illa vetuſtate ad priſtinam illam integritatem
ſua
induſtria reuocarunt, ita Peripateticam diſciplinam ex omni Arabum, noſtratiumque;
cultura
ad bonam illam, & expolitam ſit redacturus.
Talia tu commoda cupidis optima­
rum
artium præſtas.
Quare laudent ciues tui pietatem, magnificentiam̀ milites celebrent,
temperantiam
tui familiares admirentur, iuſtitiam, amplitudinemque; omnes ſummis præco­
niis
tollant; mihi quidem vnum hoc munificentiæ genus dignum videtur, vt omnes oculos

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index