Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 291 > >|
Bene Dictum eſt meo iudicio à Platone M.
A.
Amuli optime, beatas fore Reſpub. ſi uel
illarum domini ſapientiæ amatores eſſent,
aut qui ſapientiæ eſſent amatores domina-
rentur, hoc ipſum clarè intelligens, ſtudio ſa
pientiæ nihil eſſe utilius humano generi:
quo ſimul & pietas, & iuſtitia, & mutuus
amor hominum inter ſe & eorum commo-
da continerentur.
Nempe hiſce quatuor tota noſtra felicitas com-
prehenditur.
Si quidem pietate in Deos nihil niſi ſanctum, & pu-
rum, & illuſtre ſapimus: hoc ipſo primum quem ſupra nos eſt, intel-
ligimus, Deos ueneramur, gratias agimus, timor cum ueneratione
noſtros animos ſubit, & de futura uita cogitamus, hæc ipſa morta-
lia ſi non negligentes ſaltem paruifacientes.
Iuſtitiam autem adeò
neceſſariam humano generi eſſe ſcimus, ita ſine illa neque eſſe, nedum
benè eſſe poſsímus, ita neque latronum cœtus abſque ea diu ſtare poſ-
ſint.
Porrò quid dicam de concordia, & mutua hominum beneuo-
lentia, in quas omnis uitę humanę dulcedo repoſita eſt: nec quis
ſuſtineat uiuere, qui ſe omnibus odioſum eſſe ſentiat.
His ipſis fi-
lios in ſpem alimus, parentes fouemus, fratres tuemur, & adiuua-
mus, amicis opitulamur, cum hominibus hilarem & iucundam ui-
tam ducimus.
Si quis ſerpentem in lecto haberet, nunquam ſom-
num caperet: ita nihil moleſtius eſt in hac uita, quae eſſe cum quo
nolis, & priuari conſuetudine eorum cum quas maximè uiuere
cupias.
Quid enim habent Principes præcipuum cum tota illa po-
tentia quae habent, niſi hoc unum, quem ſuis quos amant bene fa-
cere poſsint: nam reliqua omnia exerceri, uenari, edere, bibere, dor-
mire, iter agere, loca amæna inuiſere multis alijs conceſſum eſt, ma-
ioreque commodo qui in uita priuata degunt.
Si erit principatum
cum tot laboribus, curis, periculis, & meritò omnesque appetunt: nec
eſt in eo quicquam præcipuum præter hoc, cui dubium eſt quin
hoc non ſit ſummum huius uitæ hominibus bonum?
propter cu-
ius uel dubiam ſpem eorum, quæ habent obliti mortales pericli-
tantur.
Succedunt inde tot commoda, non ſolum utilia, ſed pleraque

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index