Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 403 > >|

Figure: /permanent/archimedes/carda_subti_016_la_1663/016-01-figures/016.01.006.1.jpg not scanned
[Figure 1]
PROPOSITVM noſtri ne­
gotij in hoc Opere eſt, de
Subtilitate tractare.
Eſt au-
tem ſubtilitas ratio quædam,
qua ſenſibilia à ſenſibus, in-
telligibilia ab intellectu, dif-

ficilè compræhenduntur.
erit ſi ſingula, quę
ſubtilitate conſtant, magnum etiam per ſe
exhibent negotium, ſuntque difficillima,
quid rogo de ea tractatione dicendum ergo,
in qua omnis ſubtilitatis ratio explicanda
eſt?
Idque ſolùm apertum & facilè videri
poteſt, quem in vnaquaque diſciplina eſt
obſcuriſſimum.
Maiuſque nobis negotium
ſupereſt in ipſius rei tractatione, quàm in
ipſa re.
Cum enim ſcribentes in quatuor
laborent generibus, rerum obſcuritate, in-
certorum dubitatione, cauſarum inuentio-
ne, rectaque earum explicatione, omnia
hæc hoc in libro cumulatiùs habentur.
Si
obſcuritas difficultatem parit, adhic liber ſo-
lùm obſcuriſſima ſeligit.
Si certò ſcire ſem-
per laborioſum fuit: quid hoc argumento
laborioſius?
vbi habeam quos fugiam, vt
Plinium & Albertum, quas nulla in hoc
genere, quòd palàm mentiantur, fides ha-
betur, quos ſequar non habeam.
Et tamen
ſi non omnia mihi ab vnguem fuerint ex-
plorata, operam ( vt dici ſolet ) & oleum
perdam.
Quid de cauſis dicam? quos omni-
bus intactas, velut tamen eg Oraculo quo-
dam acceptas, depromere oportet.
At Ora-
culis fides abſque demonſtratione habeba-
tur: nobis, ſi eam non addiderimus, nulla
dabitur.
Intentata prorſus tot ſeculis vel res
ipſas ſcientibus Philoſophis, quæ nunc à
me vno ſunt explicanda.
Quædam etiam
cùm deſierint, aut nuper ſint inuenta, nomi-
nibus aut carent, aut nomina rebus ipſis.
Porrò nomina inuenire nouis rebus, & ſe-
neſcente lingua difficillimum eſt.
Et ſi inue-
nero, vt calumniam non ſubeam eorum,
qui nuper de his ſcripſerunt, iudicium ad-
iicere cogor.
In reliquo, ne Oedipus ipſe
Lectori ſatisfaciat.
Itaque cùm rem ad-
modum laborioſam aggreſſi ſimus, non ta-
men pro laboris magnitudine, operi ipſi
præmij vice vtilitatis & gloriæ tantundem
accedet.
Erant & quædam præter hæc ab
antiquis non rectè tractata.
Sed in his non
laboro, cùm nulla ſit authoritas aduerſus ex-
perimenta ſcribentibus.
erit tot & tanta
ſunt difficultatis argumenta in hac tracta-
tione.
Sed vt ab rem ipſam reuertar, quan-
quam obſcura tenuia ſint plerunque, & exi-
lia ſubtilia, non tamen omnia neque ſem-
per.
Quæ enim verborum vitio potiùs quàm
arte vlla obſcura ſunt atque implicata, ve-
lut nodi fortuitò in ſeipſos redeuntes, tum
quæ ſenſu tenuia videntur, haud tamen den-
ſa, hæc ſubtilitatis nomen non merentur.
Talia ſunt gracilia hominum crura ab ini-
tio praua nutritione, aliove caſu oblæſa.
Conſtat erit ſubtilitas in tribus ſubſtan-

tiis, accidentibus, et repræſentationibus.
Eorum enim quorum eſt ſcientia aliqua,
quædam ſunt, quædam autem non, ſed ſo-
lùm eſſe videntur.
Quæ videntur, alia qui-
dem nobis dormientibus, alia autem vigi-
lantibus alia per interiores ſenſus, alia verò
per externos.
Externi ſenſus, quorum eſt
ratio habenda, quatuor ſunt: tactus, viſus,
olfactus, auditus.
Nam guſtus quaſi con-
temnendus eſſe videtur.
Horum ſingulis
quadrifariam repræſentatio contingit: vel
quia non percipiunt quæ percipere debent,
velut cùm caro acu citra dolorem perfora-
tur: vel quia percipiunt, quem non eſt, vt
ecſtaſi et ſomniis: vel aliter quàm ſint, vt
magnitudines aut colores: aut non ſimili
ratione, vt in imagine.
Videntur rurſus ſub
hoc genere plura eſſe, ſed non ſunt.
Nam
oratio, auditus: pictura, ſculptura, viſus, ſpe-
cies imaginantis virtutis: ſcriptura autem
viſu & auditu conſtare videtur: vtraque au-
tem, tam ſcriptura quàm oratio, auxilio in-
terioris ſenſus conſtant.
Quæ autem ſunt,
alia quidem ſubſtantiæ, alia accidentia.
Sub-
ſtantiarum aliæ quidem corporeæ, aliæ cor-
pore carent: atque omnesque immortales
atque incorruptibiles: carent enim contra-
rio, & in ſeipſis ſubſiſtunt.
Quæ igitur incor-
poreæ, aliæ quidem à nullis pendent, ſed
aliorum ſunt cauſæ, aliæ ab aliis.
Quæ à
nullis pendeat, vna tantùm eſt, Deus opti-
mus atque immenſus, cuius fabrica eſt
vniuerſum ipſum.
De illius intellectu, ſa-
pientia et poteſtate bonitatéque, inde de
vniuerſi ortu, extremo loco tanquam de

perfectiſſimo dicendum ergo.
ab de vniuerſi
ordine etiam ibidem ergo conſiderandum.
Nam vniuerſum ordine conſtat: ipſum verò
in tempore, aut in illo tempus.
Septem igi-
tur hæc vltimo in libro tractanda eruntque.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index